CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 10 : De mugile>

1. [α] Isid.12, 6, 261sourcesMugilis nomen habet quod sit multum agilis. Nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens ita transilit rete ut volare piscem videas.
1. Decimo loco piscis ille, qui dicitur mugil sive cephalus, hujus est condicionis secundum Isidorum libro XII. « [α] Mugil, inquit, est genus piscis multum agilis; nam ubi senserit dispositas piscatorum insidias, confestim retrorsum cedit et ita cito rete transilit, ut a piscatoribus et astantibus uolasse uideatur ».
2. [β] 1P, 5, 82sourcesvigilate : quia adversarius vester diabolus.
[γ] 2Co, 2, 113sourcesut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.
2. Significat spiritualiter ingeniosos, sagaces et astutos ad euadendas tentationes diaboli et laqueos insidiarum suarum, I Pet. 5. [β] Vigilate quia aduersarius uester diabolus etc. II Cor. 2 : [γ] Non circumueniamur a Satana; non enim ignoramus cogitationes ejus. Ambrosius, De Abel et Cain : « Testimonium caelestis generationis est uictoria tentationis ». Exemplum in beato Benedicto qui, sentiens tentationem de luxuria, superavit eam inuoluens se pungentibus uepribus, ut dicit Gregorius in II Dialogorum.

Notes de source :

1. Mugilis nomen habet quod sit multum agilis. Nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens ita transilit rete ut volare piscem videas. | 

2. vigilate : quia adversarius vester diabolus. | 

3. ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.