Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005. ,
<Cap. 11 : De escaro>
1. [α] Isid. orig.12, 6, 301sourcesEscarus dictus eo quod solus escam ruminare perhibetur ; denique alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse ; namque inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire ; quem luctatum eius si forte alius escarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis.
1. Vndecimo loco piscis ille, qui vocatur escarus, hujus est condicionis secundum Isidorum libro XII et Plinium. [α] Nam ruminare perhibetur solus inter pisces, escam habens, et ideo sic vocatur. Est vero multum ingeniosus, nam dum sentit se intrasse sportulam piscatoris, non fronte erumpit nec insertis uiminibus caput inserit, sed crebris caudae ictibus ex aduerso fores laxare incipit, atque ita retrorsum redit. Quem luctantem, si alius escarus forte uiderit exterius, ut erumpere satagentem adiuuet, caudam ejus in ore apprehendens prout potest, ipsum liberare et extrahere contendit.

2. [β] Si, 9, 212sourcesSecundum virtutem tuam cave te a proximo tuo.
[γ] Pr, 18, 193sourcesFrater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma.
[γ] Aug. epist.1304sources[…] adsint boni homines qui non solum gaudere cum gaudentibus, verum etiam flere cum flentibus.
2. Significat cautelam quam debet homo habere in euadendo insidias proximorum et bonam societatem sive adiutorium sanctorum ad hoc ipsum Eccli. 9 : [β] Secundum virtutem tuam caue te a proximo tuo. Prou. 18 : [γ] Frater qui adiuuatur a fratre, quasi ciuitas firma. Augustinus Ad Probam : « Adsint boni homines quaecumque tristia leuigantur ».

Notes de source :
1. Escarus dictus eo quod solus escam ruminare perhibetur ; denique alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse ; namque inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire ; quem luctatum eius si forte alius escarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis. |
2. Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo. |
3. Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma. |
4. […] adsint boni homines qui non solum gaudere cum gaudentibus, verum etiam flere cum flentibus.