CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 13 : De cancris>

1. [α] Isid. orig.12, 6, 511sourcesCancros vocari, quia concae sunt crura habentes ; inimica ostreis animalia. Eorum enim carnibus vivunt miro ingenio ; nam quia valida testa eius aperiri non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum inicit atque inpedita conclusione ostreae carnes erodit.
1. Tertio decimo loco cancri pisces hujus sunt condicionis secundum Isidorum libro XII. [α] Nam crura habentes et stimulos ostreis sive conchis inimicantur et carnibus eorum vivunt admirando ingenio. Nam quia validam et fortem eorum testam aperire nequeunt, observant quando ostreae clausa testarum suarum de nocte ad rorem aperiunt, et tunc latitantes in insidiis lapillum iniciunt ne ostrea claudere postmodum testam possit, et ita impedita clausura cancer carnem ostreae devorat et corrodit.
2. [β] 2Cor, 11, 14-152sources[…] ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ : quorum finis erit secundum opera ipsorum.
2. Significant diabolum et malos homines qui vincunt aliquando per astutiam quos non possunt vincere per potentiam. Similiter quod daemones et haeretici sub specie recti libenter introducunt errores et peccata in conscientias, II Cor. II : [β] Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non mirum igitur si ministri Satanae transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera eorum. Exemplum ponit beatus Hieronymus In vitis patrum de duobus philosophis qui venerunt tentare beatum Antonium, et submiserunt arte magica daemones ut expellerent eum de eremo, qui tamen philosophi et daemones nec astutia nec potentia valuerunt contra eum, quia habitabat in adiutorio altissimi.

Notes de source :

1. Cancros vocari, quia concae sunt crura habentes ; inimica ostreis animalia. Eorum enim carnibus vivunt miro ingenio ; nam quia valida testa eius aperiri non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum inicit atque inpedita conclusione ostreae carnes erodit. | 

2. […] ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ : quorum finis erit secundum opera ipsorum.