CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 15 : De dentice>

1. [α] Isid. orig.12, 6, 231sourcesDentix pro multitudine et granditate dentium dictus.
1. Quinto decimo loco pisces ille qui vocatur dentix hujus est condicionis ut dicit Isidorus libro XII. Nam dentes habet fortissimos, ita ut in mari ostreis nutriatur, unde et « [α] dentix pro granditate et fortitudine et multitudine dentium appellatur ».
2. [β] Jb, 40, 182sourcesEcce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
[γ] Jb, 41, 53sourcesper gyrum dentium ejus formido.
[δ] Jb, 41, 144sourcesMembra carnium ejus cohærentia sibi.
[ε] Jb, 41, 11-125sourcesDe naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis. Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.
2. Significat diabolum qui est tantae temeritatis et tentationum uiolentarum et acutarum multiformitatis, ut non solum subiectos uel infirmos, sed etiam praelatos et perfectos et in fide constantissimos quandoque inuadat et eorum perditionibus pascatur, Iob 40 : [β] Absorbebit fluuium, et non mirabitur; habet enim fiduciam quod influat Iordanis in os ejus. [γ] Per gyrum dentium ejus formido. [δ] Membra carnium ejus cohaerentia sibi. [ε] De naribus ejus procedit flamma. Halitus ejus prunas ardere facit. Exemplum ponit Cassianus in libro De collationibus patrum de sancto sene qui seruierat Deo quinquaginta annis et tandem procurante diabolo et tentante et dante ei uidere quod ad tantam gratiam peruenerat quod casus ab alto non nocerat ei, praecipitavit se in puteum et mortuus est6sourcesCf. Cassian. coll. 2, 5..

Notes de source :

1. Dentix pro multitudine et granditate dentium dictus. | 

2. Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. | 

3. per gyrum dentium ejus formido. | 

4. Membra carnium ejus cohærentia sibi. | 

5. De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis. Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. | 

6. Cf. Cassian. coll. 2, 5.