CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 19 : De aurata>

1. [α] Isid.12, 6, 61sourcesquia in capite auri colorem habent.
1. Decimo nono loco piscis ille qui aurata dicitur hujus est condicionis. Nam ut dicit Isidorus libro XII, aurata dicitur a colore, [α] quia in capite colorem auri habet. Iste piscis pretiosus est, non solum in colore, sed etiam in sapore et ualore secundum experientiam.
2. [β] Sg, 6, 262sourcesMultitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum.
[γ] Chrys. paul.2, 4813sourcesQuidnam aliquis illam appellet animam, aureamne magis, an adamantinam? Nam et erat omni adamante fortior, et auro gemmisque pretiosior.
[δ] Pr, 3, 154sourcesPretiosior est cunctis opibus.
2. Significat illos qui auro sapientiae mente et conversatione et doctrina pretiosi sunt Ecclesiae uniuersaliter, Sap. 6 : [β] Multitudo sapientium, sanitas est orbis terrarum. Exemplum in Paulo et Augustino et similibus. Chrysostomus De laudibus Pauli : « [γ] Quidnam illam Pauli aliquis appellet animam auream an adamantiuam ? Nam et omni adamante erat fortior et omni auro gemmisque pretiosior »; Prou. 3 : [δ] Sapientia pretiosior est cunctis operibus.
3. [ε] Ps, 68, 35sourcesInfixus sum in limo profundi et non est substantia.
[ζ] Aug. jul.4, 14, 72 et 5, 10, 426sourcesCujus motus ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiae. Congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest.
[η] Ps.-Aug. spir. an.32
3. Quantum vero ad secundam condicionem, significat illos qui semper iacent in luxuria, et lasciuia est pastus eorum cum immunditia, et omnino depressi totaliter ad terrena, numquam quaeunt sapere caelestia, Ps. 68 : [ε] Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Augustinus Contra Iulianum : « [ζ] Motus uoluptatis ut est maximus, ita philosophiae infestissimus; congruere enim cum cognitione delectatio corporalis non potest ». Idem De spiritu et anima : « [η] Delectatio corporalis impedit cognitionem boni spiritualis ».

Notes de source :

1. quia in capite auri colorem habent. | 

2. Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum. | 

3. Quidnam aliquis illam appellet animam, aureamne magis, an adamantinam? Nam et erat omni adamante fortior, et auro gemmisque pretiosior. | 

4. Pretiosior est cunctis opibus. | 

5. Infixus sum in limo profundi et non est substantia. | 

6. Cujus motus ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiae. Congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest.