CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 20 : De temero>

1. 1. Vigesimo loco pisces illi fluviales in superiori Italia qui vocantur vulgo « temeri » hujus sunt condicionis secundum Iorath De animantibus. Nam in duplici specie exsistentes, una species eorum vescitur auro principaliter quod sibi de arenis quaerit et eligit, et habet colorem aureum ex hac causa. Alia species vescitur argento quod simili modo inter arenas quaerit et eligit, et habet colorem argenteum ex simili causa. Iste piscis duplex in utraque sui specie est electus, pretiosus, sapidus pariter et formosus ac gratiosus.
2. [α] Pr, 20, 151sourcesEst aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiae.
[β] Pr, 8, 192sourcesMelior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo.
[γ] Greg. mor.4, 31, 61
[δ] Ps, 11, 73sourcesEloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum.
[ε] Sen. epist.90, 54sourcesIllo ergo saeculo quod aureum perhibent penes sapientes fuisse regum Posidonius iudicat..
2. Significant hi pisces aurei sapientes corde caelestia; argentei vero eloquentes sermone in evangelica doctrina, Prov. 20 : [α] Aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum labia scientiae. Prov. 8 : [β] Melior est fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo. Gregorius in Moralibus : [γ] Auri nomine pretiositas sapientiae intelligitur ; argento vero sacrum eloquium designatur ; unde : [δ] eloquia Domini argentum etc. Propterea dicit Seneca, epistola 94, quod [ε] tempora quibus sapientes regnabant, vocabantur aurea tempora et aurea saecula.

Notes de source :

1. Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiae. | 

2. Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo. | 

3. Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum. | 

4. Illo ergo saeculo quod aureum perhibent penes sapientes fuisse regum Posidonius iudicat..