Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005. ,
<Cap. 23 : De lupo sive spilula>
1. [α] Isid. orig.12, 6, 51sources[…] et lupi, quod inproba voracitate alios persequantur.
1. Vigesimo tertio loco pisces qui dicuntur lupi sive spilulae hujus sunt condicionis secundum Isidorum libro XII. Nam ita sunt voraces in aquis sicut lupi in terris. [α] Persequuntur enim alios improbe et devorant quos possunt.

2. [β] 1Th, 4, 62sources[…] et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus.
[γ] Es, 33, 13sourcesVae qui praedaris ! nonne et ipse praedaberis ?
2. Significant raptores et supergressores aliorum hominum, utique judicandos finaliter, secundum Apostoli formam, I Thess. 4 : [β] Et ne quis supergrediatur vel circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Deus de his omnibus etc. Is. 33 : [γ] Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis ? Exemplum habemus in Iuliano apostata et in Decio Caesare et in multis valde in Historia tripartita4sourcesCf. Cass. hist. eccl. 6, 39..

3. [δ] 1Co, 7, 55sources[…] ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
[ε] Mt, 26, 416sourcesVigilate et orate, ut non intretis in tentationem.
3. Sicut etiam ponit idem in eodem, iste piscis ingeniosus est in captura; denique rete circumdatus fertur arenas arare cauda, atque ita concitus transire rete. Significat illos qui sunt astuti ad evadendas insidias et tentationes daemonum per viam humilitatis evangelicae et orationis sanctae, I Cor. 7 : [δ] Vacetis orationi, ne tentet uos Satanas. Matth. 26 : [ε] Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Exemplum in sancto patre Antonio qui non poterat aggredi a daemonibus quia semper inveniebatur orans vel legens, lacrimans vel se consignans, ut narrat beatus Hieronymus in libro De vitis patrum7sourcesCf. Ps.-Hier. vit. patr. 4, 55..

Notes de source :
1. […] et lupi, quod inproba voracitate alios persequantur. |
2. […] et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus. |
3. Vae qui praedaris ! nonne et ipse praedaberis ? |
4. Cf. Cass. hist. eccl. 6, 39. |
5. […] ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. |
6. Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. |
7. Cf. Ps.-Hier. vit. patr. 4, 55.