CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 27 : De tinnis>

1. [α] Isid. orig.12, 6, 141sourcesHi ingrediuntur veris tempore, intrant dextro latere, laevo exeunt. Hoc inde creduntur quod dextris oculis acutius videant quam sinistris.
[β] Gal, 3, 32sourcessic stulti estis, ut cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummemini.
1. Vigesimo septimo loco pisces illi qui vocantur tinni hujus sunt condicionis secundum Isidorum libro XII. [α] Nam quando ingrediuntur vernali tempore, intrant dextro latere et exeunt laevo. Hoc inde creditur quod dextris oculis acutius videant quam sinistris. 2. Significant illos qui arridente gratia in Ecclesiam vel religionem intrant caelesti proposito, et postea apostatant aspirante diabolo; qui tamen acutius et melius viderunt intrando quam videant exeundo, Gal. 3 : [β] Sic stulti facti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini ? Tales fuerunt Iulianus apostata et Torquatus Tiburtii et alii multi de quibus habetur in Historia tripartita et ecclesiastica3sourcesCf. Vita sancti Tiburtii et Cass. hist. eccl. 6.

Notes de source :

1. Hi ingrediuntur veris tempore, intrant dextro latere, laevo exeunt. Hoc inde creduntur quod dextris oculis acutius videant quam sinistris. | 

2. sic stulti estis, ut cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummemini. | 

3. Cf. Vita sancti Tiburtii et Cass. hist. eccl. 6