CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 29 : De serra>

1. [α] Isid. orig.12, 6, 161sourcesquia serratam cristam habet et subternatans navem secat.
1. Vigesimo nono loco piscis ille qui vocatur serra hujus est condicionis secundum Isidorum libro XII. Nam sic vocatur eo quod « [α] serratam habet cristam et subternatans navem secat ».
2. [β] 1Co, 15, 332sourcesNolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.
[γ] 2Ti, 2, 17-183sourceset sermo eorum ut cancer serpit. ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
2. Significat haereticos fronte attritos et lingua aculeatos sive serratos, qui fraudulenter subintrantes simpliciter ambulantibus eorum animas dissecando fermentant et sic periclitant, I Cor. 15 : [β] Corrumpunt mores bonos colloquia mala. II Tim. 2 : [γ] Sermo eorum ut cancer serpit. Ex quibus est Philetus et Hymenaeus, qui ex ueritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam, subuerterunt quorundam fidem. Exemplum in Nicholao Advena Antiocheno4sourcesCf. Com. schol. 30. et Mahometo et Iuliano apostata et similibus de quibus in Historia ecclesiastica et tripartita5sourcesCf. Cass. hist. eccl. 6, 2..

Notes de source :

1. quia serratam cristam habet et subternatans navem secat. | 

2. Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala. | 

3. et sermo eorum ut cancer serpit. ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. | 

4. Cf. Com. schol. 30. | 

5. Cf. Cass. hist. eccl. 6, 2.