CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 12/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 38 : De glauco>

1. [α] Isid. orig.12, 6, 281sources[…] a colore dictus, quod albus sit ; Graeci enim album γλαυκὸν dicunt. Hic aestate raro apparet, nisi tantum in nubilo.
1. Trigesimo octavo loco piscis ille qui vocatur glaucus hujus est condicionis secundum Isidorum libro XII. Nam « [α] a colore sic dicitur eo quod albus sit; Graeci enim album γλαυκόν dicunt ». Hic enim in aestate raro apparet nisi in nubilo.
2. [β] 1Ti, 4, 122sources[…] exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
[γ] 1Ti, 4, 7-83sourcesExerce autem teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.
[δ] Ambr. tim.4sourcesOmnis enim summa disciplinæ nostræ in misericordia et pietate est.
2. Significat virum castitate candidum cuius conversatio non est in fervore alicuius concupiscentiae malae, sed solum in pietate et devotione, I Tim. 4 : [β] Exemplum esto fidelium in conversatione, in fide, in castitate.[γ] Exerce autem te ipsum ad pietatem; nam corporalis exercitatio ad modicum quidem utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est et futurae. Ambrosius in Glossa ordinaria ibidem : « [δ] Summa religionis christianae in pietate consistit » etc.

Notes de source :

1. […] a colore dictus, quod albus sit ; Graeci enim album γλαυκὸν dicunt. Hic aestate raro apparet, nisi tantum in nubilo. | 

2. […] exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. | 

3. Exerce autem teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. | 

4. Omnis enim summa disciplinæ nostræ in misericordia et pietate est.