CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 54 : De umbra>

1. [α] Isid. orig.12, 6, 61sources[…] quia colore umbrae sunt.
1. Quinquagesimo quarto loco piscis ille qui dicitur umbra hujus est condicionis secundum Isidorum libro XII. Nam sic appellantur hujusmodi pisces « [α] quia colore umbrae sunt ».
2. [β] Mt, 6, 162sourcesCum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes. Exterminant enim facies suas.
[γ] Aug. disc.5, 53sourcesNon discordet cor tuum a facie tua. Non habeas faciem sursum, et cor deorsum […].
[δ] Aug. hom. 1Jn9, 74sourcesSed unde mereris ut ille faciem suam avertat a peccatis tuis? Si tu non avertas faciem tuam a peccatis tuis.
2. Significant quosdam hypocritas qui propter exterminationem facierum et sensuum quasi umbrae videntur et sunt in Ecclesia vel religione vel familia; quo contra Matth. 6 : [β] Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes, exterminant enim facies suas etc. Augustinus, De disciplina christiana : « [γ] Non discordet cor tuum a facie tua; non habeas faciem sursum et cor deorsum.[δ] Vnde mereris ut Deus avertat faciem suam a peccatis tuis, si tu non inde avertas faciem tuam a peccatis tuis ».

Notes de source :

1. […] quia colore umbrae sunt. | 

2. Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes. Exterminant enim facies suas. | 

3. Non discordet cor tuum a facie tua. Non habeas faciem sursum, et cor deorsum […]. | 

4. Sed unde mereris ut ille faciem suam avertat a peccatis tuis? Si tu non avertas faciem tuam a peccatis tuis.