CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 18/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 62 : De scorpino>

1. 1. Sexagesimo secundo loco piscis ille qui dicitur scorpinus hujus est condicionis secundum Iorath De animalibus. Nam sic vocatur quia stimulos habet hispidos. Est vero conversatio ejus inter saxa, et ideo sanus multum et sapidus, in nullo fastidiosus.
2. 2. Significat religiosos austeros vita et zelantes, quorum conversatio est in eremo sive nemoribus. Et ideo sanae aedificationis sunt aliis et saporem caelestem continent et praebent. Talis fuit Baptista venerabilis, ut habetur Matth. 3 et Luc. 3 et Marc. l. Talis fuit beatus Antonius monachus, sicut ponit beatus Hieronymus in libro De vitis patrum1sourcesCf. Ps.-Hier. vit. patr. Vita s. Antonii 1, 1-62..

Notes de source :

1. Cf. Ps.-Hier. vit. patr. Vita s. Antonii 1, 1-62.