CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 66 : De soris>

1. 1. Sexagesimo sexto loco pisces illi qui vocantur sori hujus sunt condicionis secundum Iorath. Nam parvi sunt natura, et de facili non ascendunt ad magnitudinem medii cubiti humani. Similiter sunt competentis saporis et sanitatis.
2. 2. Significant bonos laicos, humiles inter alios, non se efferentes, bonae aedificationis in se et sanae exhortationis ad alios. Tales erant Fortunatus et Achaicus, de quibus I Cor. ultimo1sourcesCf. 1Co 16, 15.. Talis etiam fuit mater beati Augustini, ut habetur in libro Confessionum2sourcesCf. Aug. conf. 9, 8-13..

Notes de source :

1. Cf. 1Co 16, 15. | 

2. Cf. Aug. conf. 9, 8-13.