CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 8 : De murena>

1. [α] Isid. orig.12, 6, 431sourcesMurenam Graeci μύραιναν vocant eo quod conplicet se in circulos. Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente ; ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo evocatur et capitur. Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus. Animam in cauda habere certum est ; nam capite percusso vix eam interimi, cauda statim exanimari.
1. Octavo loco piscis, qui vocatur murena, hujus est condicionis secundum Isidorum libro XII et beatum Ambrosium in Hexaemeron. [α] Nam non a simili sibi concipit uel concipitur, sed a serpente quem sibilo serpens provocat ad amplexus, statuens se juxta litus. Hanc Graeci sinninam vocant eo quod se complicat in circulos. Hanc esse feminei sexus tradunt et concipere a serpente, ut dictum est. Ob id a piscatoribus sibilo vocatur et capitur. Fuste percussa uix interimitur, ferula vero statim. Hanc habere animam in cauda certum est; nam capite percusso uix dicunt eam interfici, cauda vero percussa et amputata, dicitur statim mori.E conuerso est de serpente; nam contrito capite uel abscisso statim moritur, cauda vero inde abscissa diu uiuit. Dicunt etiam iidem quod serpens deponit uenenum antequam coeat cum murena, sed completo generationis actu resumit uenenum suum. Et ideo murena non contrahit uenenum a serpente nec generat aliquid serpenti, sed sibi simile.
2. [β] Es, 51, 232sourcesdixerunt animae tuae : Incurvare, ut transeamus ; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.
[γ] 2P, 2, 223sourcesContigit enim eis illud veri proverbii : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti.
2. Significant haec suggestiones diaboli ad animas et circa animas sibi subiugandas et subiugatas. Significant nihilominus illos qui multa possunt pati pro mundo et nihil pro Deo. Significant etiam recidiuantes in peccatum dimissum aliquando. Significant et illos qui non habent animas ubi debent habere, id est in caelestia eleuatas, sed ad terrena incuruatas, Is. 51 : [β] Dixerunt animae tuae : « Incuruare ut transeamus » ; et posuisti quasi terram corpus tuum et quasi uiam transeuntibus. II Pet. 2 : [γ] Contigit eis illud ueri prouerbii : « Canis reuersus ad suum uomitum » et « Sus lota in uolutabro luti ». Exemplum in Iuliano apostata et similibus multis.

Notes de source :

1. Murenam Graeci μύραιναν vocant eo quod conplicet se in circulos. Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente ; ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo evocatur et capitur. Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus. Animam in cauda habere certum est ; nam capite percusso vix eam interimi, cauda statim exanimari. | 

2. dixerunt animae tuae : Incurvare, ut transeamus ; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. | 

3. Contigit enim eis illud veri proverbii : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti.