CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 88 : De rubilione>

1. 1. Octogesimo octavo loco pisces illi, qui vocantur vulgo rubiliones, hujus sunt condicionis secundum Iorath. Nam brevis formae, sapidi sunt congrue, rufi, pennulis et circumsaepti squamis, aculeatique spinis.
2. [α] 2Co, 6, 41sourcesin omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros.
2. Significant inferiores ministros ecclesiarum, contentos suis stipendiis humiliter, aedificationis debitae, caritatis geminae, virtutibus munitos, et zelo Dei armatos. Tales volebat esse clericos et omnes servos Dei apostolus Paulus, sicut habetur II Cor. 6 : [α] In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros etc. Tales etiam hortatur clericos debere esse beatus Gregorius in Pastorali suo2sourcesCf. Greg. pastor. 1, 1 et 2, 7..

Notes de source :

1. in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros. | 

2. Cf. Greg. pastor. 1, 1 et 2, 7.