CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 9 : De ostrea sive concha>

1. [α] Isid. orig.12, 6, 501sourcesMurix coclea est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine concilium nominatur, propter quod circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur ; et inde ostrum appellatum quod haec tinctura ex testae humore elicitur.
1. Nono loco pisces, qui dicuntur ostreae sive conchae sive conchillia, hujus sunt condicionis, secundum Isidorum libro XII cap. 6. Nam concipiunt ex solo rore sine ouis uel spermate. Nam per noctem egrediuntur aquam et in terris ex rare matutino concipiunt et pariunt. Quarum conchae in decremento lunae semper manent uacuae. In his autem piscibus pretiosae generantur margaritae, ut ponit Plinius, et alii qui de naturis animantium scripserunt, quia tempore nocturno litora petunt et caelesti rore margaritas concipiunt. Vnde et tales conchillae margariferae et berylliae sunt dictae, in quarum carne pretiosus calculus consolidatur et est nobilissima gemma quae sic ex rore uernalis temporis generatur, quae quanto albior et lucidior, tanto pretiosior aestimatur. [α] Sunt et quaedam conchillae, sive conchae miricae, dictae ab asperitate et acumine, quae alio nomine conchilia dicuntur, quae circumcisae ferro lacrimas emittunt purpurei coloris ex quibus purpura coloratur. Et inde Ostrum est appellatum quia ex humore testae elicitur haec tinctura, ut dicit Isidorus supra posito libro et capitulo.
2. [β] Ct, 5, 22sourcesVox dilecti mei pulsantis : Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
[γ] Chrys. paul.2, 4823sourcesPropter hoc igitur stupeo virtutem Dei, propter hoc admiror promptum animum Pauli, quomodo se talem studuit exhibere, quomodo se tantae gratiae capacem paravit.
2. Significant beatam Mariam et suas uirgines, similiter et alios sanctos quae et qui, fugientes mundi concupiscentias, sacris desideriis exposuerunt et coaptauerunt se caelestibus influentiis et conceperunt in se spiritualiter Christum Iesum, rnargaritam euangelicam pretiosam et nobilissimam gemmam et pepererunt castitatis angelicae et sanctitatis apostolicae opera tanto pretiosiora quanto coram Deo et hominibus lucidiora et aedificatione omnimoda plena. Quarum quaedam et quorum quidam ferro martyrii sanguinem suum pro Christi nomine posuerunt et effuderunt et per hunc modum totam Ecclesiam ornauerunt, et quasi purpura regali decorauerunt. Et haec sunt illa quae sponsus aeternus Christus requirit ab omni tali persona sibi conformata atque deuota, Cant. 5 : [β] Vox dilecti pulsantis; aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. Augustinus in libro De Trinitate ex persona animae deuotae ad Christum : « Vbi mihi aperuisti, suscipe intrantem; ubi clausisti, aperi pulsanti. Meminerim te, intelligam te, diligam te, auge in me ista donec me reformes ad integrum ». Chrysostomus De laudibus Pauli : « [γ] Propter hoc ego stupeo virtutem Dei; propter hoc stupeo promptum animum Pauli, quoniam se talem studuit exhibere, tantae se gratiae capacem paravit ».

Notes de source :

1. Murix coclea est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine concilium nominatur, propter quod circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur ; et inde ostrum appellatum quod haec tinctura ex testae humore elicitur. | 

2. Vox dilecti mei pulsantis : Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. | 

3. Propter hoc igitur stupeo virtutem Dei, propter hoc admiror promptum animum Pauli, quomodo se talem studuit exhibere, quomodo se tantae gratiae capacem paravit.