CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 90 : De usione>

1. 1. Vltimo capitulo sive loco piscis ille, qui vulgo appellatur usio, has habet condiciones sive proprietates secundum Iorath et plures alios magnos. Nam piscis est quantitate notabilis, colore pulchriformis, nobilitate insignis, sapore amabilis, exhibitione honorabilis, conservatione durabilis.
2. [α] 2Co, 10, 41sourcesNam arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo.
[β] Si, 50, 102sourcesquasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso.
[γ] 1Co, 2, 43sourceset sermo meus, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.
[δ] Col, 3, 24sourcesquae sursum sunt sapite, non quae super terram.
[ε] Rm, 11, 135sourcesQuamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo.
[ζ] Rm, 8, 356sourcesQuis ergo nos separabit a caritate Christi ?
[η] Rm, 8, 38-397sourcesCertus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.
2. Significat magnos praelatos sive doctores universalis Ecclesiae qui, instar hujus piscis, debent esse primo quantitate magni sive notabiles, id est magnanimitate et virtute praediti, juxta formam apostoli II Cor. 10 : [α] Arma militiae nostrae sunt potentia Deo etc. -- Secundo debent esse colore, id est aspectu et conversatione gratiose ornati, juxta illud Eccli. 50 : [β] Quasi uas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. -- Tertio debent esse nobilitate insignes, id est doctrinae caelestis ingenuitate spectabiliter sublimati, juxta illud I Cor. 2 : [γ] Sermo meus et praedicatio in ostensione Spiritus et virtutis, et non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis -- Quarto debent esse sapore gratifici, id est supercaelica suavitate suavifici, juxta illud Col. 3 : [δ] Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. -- Quinto debent esse exhibitione honorabiles, quia coram omnibus personis de mundo positi, sive etiam coram paucis, semper debent honori esse Dei et mysterii sui, juxta formam apostoli Rom. 11 : [ε] Quamdiu sum apostolus ministerium meum honorificavi et honorificabo. -- Sexto debent esse conservatione durabiles, id est in omni bonitate sua et veritate et virtute finaliter perseverantes atque constantes, juxta exemplum apostoli Rom. 8 :[ζ] Quis nos separabit a caritate Christi ? etc. [η] Certus sum enim etc. quod neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu.

Notes de source :

1. Nam arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo. | 

2. quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. | 

3. et sermo meus, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. | 

4. quae sursum sunt sapite, non quae super terram. | 

5. Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo. | 

6. Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? | 

7. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.