Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum Ca

Verith alias vericha’, vipera et umbra

Verith alias verich, vipera et umbra (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 98, 1
[] compil.
[α] TC, nat. 7, 89
Isidorusbb’.[α] Verichc piscis est vulgariter sic dictus. Latine vero aristosusd, quia aristis innumeris armatur caro ejus, ita ut incommode edi possit et non sine fastidio. Unde pauperum cibus est, tamquam omnium piscium esibilium vilissimus. In aquise dulcibus frequenter habitat, in his tamen quaef fluxu etg refluxuh maris amaricantur. Capitur autem sic : retia tenduntur in longum aquae vel in transversum, et ante retia super aquas instrumentum instar arcus ita ut fluitet super undas. In superiori autem ejus parte nola suspenditur. Ejusi sonum piscis audiens gregatim adventat, tinnitum nolae stultus sequens – et hoc indicio patetj quia sensum habent auditus. Incidentes ergo in retia capiuntur ink multitudine magna.
2. VB, SN, 17, 98, 1
[α] compil.
[β] TC, nat. 7, 88
Idemlc’.[β] Vipera marina piscis est parvus, paulo plus quam cubiti unius. In capite super oculos unum cornu fert parvum, acutum et mortiferum. Eo namque quemcumquem vulnerat veneno inficit. Quod caventes piscatores, capto pisce, caput ei amputant. Reliquum vero corpus in ususn hominum cedit.
3. VB, SN, 17, 98, 2
[γ] Isid. orig. 12, 6, 6*
Idemo. [γ] Umbrad’ dicitur a colore eo quod colorisp sit umbrosi.