Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LXXIXa

Salmo et salpa

Salmo et salpa (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 87, 1
[α] AN, 42*
Physiologusa’. [α] Salmo dicitur a saltu. Caudam enim ore replicat et reflectit, firmiter eam ore tenens, donec saltus agilitate locum etiam abruptum conscendit. Sed nec coloreb multum valet aut sapore antequam gustaverit mare. Ad quod tendens contra fluminis impetum [sesec praeparat, et] a proposito non desistit quousque [salod] reficiatur. Deinde ade nota domiciliaf revertitur.
2. VB, SN, 17, 87, 2
[β] TC, nat. 7, 69, 2-6
[γ] TC, nat. 7, 69, 18-19
[δ] TC, nat. 7, 69, 6-9
Ex Libro de naturis rerumb’. [β] Salmo piscis est in latitudinemg et longitudinem magnam excrescens. Robore quoque fortis est, sed ponderosus et gravis omnisqueh quami habet agilitas a potentia virtutis ejus est potiusquam a levitate corporis. Hic, ut dicit Pliniusc’, olim praeferebatur omnibus piscibus fluvialibus, et maxime in Aquitania. [γ] Carnes ejus rubeae sunt, quae, licet dulces et grataej sint valde, tamen satietatem cito manducantibus ingerunt. [δ] Piscis iste fetus facit ; nec diu vivere potest in aquis dulcibus stagnorum nisi liberum habeat transitum ad dulces undas fluviorum. Quin etiam ubi in transitu sepemk vel aliquid hujusmodi obstaculum invenerit, caput caudae conjungit flexoque corpore pervolat ad optata.
3. VB, SN, 17, 87, 2
[δ] compil.
[ε] TC, nat. 7, 77, 1-3
Inl libro ut suprad’.[ε] Salpa piscis est obscenus et vilis. Hic miraculum sui praebet, ut numquam decoqui possit nisi prius fortiter fuste vel ferula verberetur.