Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XIIIIa

Balaena

Balaena (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 34, 1
[α] Isid. orig. 12, 6, 7*
Isidorus. [α] Balaena est immensae magnitudinis bestia, ab emittendo et fundendo aquas vocata. Ceteris enim bestiis maris altius jacit undas. Balina’ autem Graece dicitur emittere.
2. VB, SN, 17, 34, 2
[β] Plin. nat. 9, 12*
[γ] Plin. nat. 9, 13*
[δ] Plin. nat. 9, 16*
[ε] Plin. nat. 9, 19*
Plinius libro nonob’. [β] Balaenas in Gaditano oceano non ante brumamb conspici tradunt, condi autem aestatis temporibus in quodam sinu placidoc et capaci, mired gaudentes ibi parere ; hoc scire orcase, infestam his beluam et cujus imago nulla representatione alia possit exprimi quam carnis immensae dentibus truculentae. [γ] Irrumpunt ergo in secreta vitulosque illarum autf fetasg vel etiamnumh gravidas morsu lacerant incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. Illae vero ad flexum immobiles, ad repugnandum inertesi ac pondere suo onerataej, tunc quidem in utero graves pariendive poenis invalidae, solum auxilium noverunt in altum perfugerek seque toto oceano defendere. Econtral orcae laborant occurrere sequem opponere et cavatisn angustiis trucidare, in vada urgereo, saxisp illidere. Spectantur hujusmodi proelia ceu ipso mari sibi irato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero ad anhelitus ictusque quantos nulli turbines volvuntq. [δ] Ora balaenae habent in frontibus ideoque summa aqua annatantesr in sublimes nimbos efflant. [ε] Balaenis branchiae non sunt, sicut nec delphinis. Haec duo genera fistulis spirant quae ad pulmonem pertinentt, balaenis a fronte, delphinisu a dorso.
3. VB, SN, 17, 34, 2
[ζ] Plin. nat. 9, 41*
Itemv. [ζ] Quae pilo vestiuntur animalia pariunt, ut pristisw balaena vitulus.
4. VB, SN, 17, 34, 3
[η] Plin. nat. 10, 210*
Idem in libro decimo. [η] Balaenae ac delphini dormiunt. Nam etiam stertentes audiuntur.
5. VB, SN, 17, 34, 4
[θ] Sol. coll. 52, 42*
Solinusc’. [θ] Indica maria balaenas ultra spatia quattuor jugerum habent. Sed quos fascituras nuncupant, qui enormes supra molem ingentium columnarum, ultra navium antemnas se extollunt, haustosque fistulis fluctus ita eructuantx ut nimbosa alluvie plerumque navigantium alveos deprimant.
6. VB, SN, 17, 34, 5
[ι] TC, nat. 6, 6, 18-19
[κ] TC, nat. 6, 6, 12-18
Ex Libro de naturis rerumd’. [ι] Balaenae, branchias non habentes, fistula spirant, quod raro in marinis animalibus invenitur. [κ] Fetus suos gestant cum infirmantur et invalidi sunt ; et si parvi sunt, eos in ore suscipiunt. Hoc idem imminente tempestate faciunt, et post tempestatem illos evomunt. Quoniamy propter defectum aquae fetus impediuntur ne matrem sequantur, mater aquam in ore receptam instar fluvii ad eos ejicit ut sic inhaerentes terrae liberete’. Adultos etiam diu comitatur. Adolescunt autem celeriter et decem annis crescuntf’.