Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LVIIa

Mus marinus, musculus et mustela

Mus marinus, musculus et mustela (Valognes, BM, R 99)

1. VB, SN, 17, 74, 1
[α] TC, nat. 7, 55, 10-13
[α] Musb marinus ad terram exit ibique, fossam faciens, ova parit ac rursus terra obruit. Post tricesimamc vero diem rediens, iterum fossam aperit et fetus in aquam ducit. Horum fetus inter initia visu carent, sicut fetus omnium fere aquatiliuma’.
2. VB, SN, 17, 74, 2
[β] Isid. orig. 12, 6, 6*
Isidorus. [β] Musculus dictus est, eo quod sit balaenae masculus. Ejus enimd coitu haec belua concipere perhibeture. Sunt autem musculicochleae, quorum lacte concipiunt ostreaeb’.
3. VB, SN, 17, 74, 3
[γ] Plin. nat. 9, 186*
Plinius libro IX. [γ] Amicitiae sunt exempla musculus et balaenaf : quandoque praegravi superciliorum pondere obrutis ejus oculisg, infestantia magnitudinem inh vada praenatans demonstrat oculorumque vice fungitur.
4. VB, SN, 17, 74, 4
[δ] Plin. nat. 11, 165*
Idem libroi XI. [δ] Musculus marinus, quij balaenam antecedit, nullask habet dentes, sed pro his saetas intus ; ob id etiam hirsutuml dicunt appellatumc’.
5. VB, SN, 17, 74, 5
[ε] Plin. nat. 9, 63*
Idem in libro IX. [ε] Mustelae pisces mensae deputantur ; quas inter Alpes lacus Rethiaem Bigrantinusd’ aemulas murenise’ generat.
6. VB, SN, 17, 74, 6
[ζ] Ambr. hex. 5, 3, 7*
Aristotelesf’. [ζ] Mustela sicut delphinus et focan vivos fetus de corpore suo eduntg’. Et, cum partus ediderint, si erga suos catuloso insidias quemquam molirip praesenserint, ipsos tuentur, aetatis tenerae pavorem affectu materno comprimunt oraque aperiunt et innoxio dente partus suos suspendunt. Internoq quoque corpore recipere ac genitali alvo feruntur abscondere, donec illos adr securitatem deferant aut sui corporis objectu defendant.