Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LXIa

Mulus vel mullus

Mulus vel mullus (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 69, 1
[α] TC, nat. 7, 56, 1-8
Ex Libro de naturis reruma’. [α] Mulusd est piscis marinus, ut ait Plinius, modicae quantitatis, gratia nobilitatis in esum tantum datus nobilibus. Rarissimus tamen est, quem septentrionalis tantum gignit oceanus. Horum tamen genera plura sunt. Quidam alga et ostreis ac limo ceterorumque piscium carne vescuntur. Nobiliores autem in inferiori labio vele labrob’ gemina barba insigniuntur ; victusque eorum est quod juxta ripas aeris serenitatef concreverit. Mulum nobilem expirantem numerosa colorum varietate spectari proceres gulae narrant.
2. VB, SN, 17, 69, 2
[β] Sen. nat. 3, 17, 2*
[γ] VB, SN, 17, 69, 2
[δ] Sen. nat. 3, 17, 2
[ε] Sen. nat. 3, 18, 1*
[ζ] Sen. nat. 3, 18, 2*
Seneca, De naturalibus quaestionibus libro VII. [β] Incredibilia, [γ] sicut jam superius dictum estc’, [δ] sunt opera luxuriae : in cubili pisces natant, et sub ipsa mensa capitur qui statim in mensam transferatur. Parum recens videtur mulusg, nisi qui in convivae manu moritur. Observatur morientium color, quemh in multas mutationes mors ipsa luctante spiritu vertit. [ε] Rubor primum, deinde pallor suffunditur. Longa, somniculosai inertisque luxuriae expectatiod’. [ζ] Nolunt attingere nisi eodem diej captum, qui ipsum, ut aiunt, mare sapiatk ; etc.l.
3. VB, SN, 17, 69, 5
[η] Isid. orig. 12, 6, 25*
Isidorus. [η] Mulus vocatus est, eo quod mollis sitm acn tenerrimus. Cujus cibo tradunt libidinem inhiberie’ et oculorum aciem hebetari. Homines vero qui his saepe pasti sunt piscem olent ; mulo in vino necato, qui inde biberint, taedium vini habentf’.
4. VB, SN, 17, 69, 6
[θ] AN, 31*
Alexander. [θ] Mulusboviso fimo delectatur, adeo ut in ipso jaceat et tincturam caro piscis ex fimo mutuetur.

Operationes

5. VB, SN, 17, 70, 1
[ι] Plin. nat. 32, 44*
A. Pliniusp. [ι] Mulus contra pastinacas et scorpiones terrestres sive marinos et dracones atque spalangiaq prodest illitus aut in cibo sumptusg’.
6. VB, SN, 17, 70, 1
[κ] Plin. nat. 32, 44*
B. [κ] Ejusdemque recentis er capite cinis contra omnia venena valet, et privatim contra fungos.
7. VB, SN, 17, 70, 1
[λ] Plin. nat. 32, 104*
C. [λ] Iterum cinis e capite mulorum attrituss sciaticost liberat. Comburuntur autem in vase fictili et cum melle debentu illinirivh’.
8. VB, SN, 17, 70, 1
[μ] Plin. nat. 32, 120*
[ν] Plin. nat. 32, 70*
[ξ] Plin. nat. 32, 43-44*
[ο] Plin. nat. 32, 91*
D. [μ] Mulos autem in cibo inutiles nervis inveniow ; [ν] eorum quoque cibo tradunt oculorum aciem hebetari. [ξ] In menstruis vero mulierum auxiliatur mulusi’. [ο] Inveterati muli et in potione triti vomitionesx concitant.
9. VB, SN, 17, 70, 1
[π] Plin. nat. 32, 127*
[ρ] Plin.nat. 32, 138*
E. [π] Mulorum salsamenti cinis carbunculos discutit. [ρ] Mulus autem in vino necatus, ut dictum est, his qui biberint inde vini taedium afferty.