Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LXXXIXa

Sturio

Sturio (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 95, 3
[α] TC, nat. 7, 70
Ex Libro de naturisb reruma’. [α] Sturio est piscis magnus, habitans in aquis fluvialibus quae magnae sunt et diffusaec : vivere diutius non potest in stagnis nisi ad dulces fluviorum aquas transitum habuerit. Cibi parum aut nihil admittit in corpore, cui quippe cibus in nutrimentum sufficiens est ipsa sola aeris serena tranquillitas ; quapropter et modicum habet ventrem ac propemodum solidus in loco ventris sicut in reliqua corporis parte. Habetd intestina licet parva respectu suae magnitudinis, hepar vero satis magnum et adeo dulce quod vix comedi sine stomachi abominatione possit : unde ejus felle, quod contiguum est, hepar fricarie solet ut excessus dulcoris in hepate temperetur excessu amaritudinis in felle. Ore caret et illa pars integra est quae in ceteris animalibus os occupare solet, nec nisi modicum sub gutture foramen habet, clausum cum voluerit, apertum aeris serenitatif. Austro citius impinguescit. Aquilone vero flante, subsidet in profundis. Idem in lacte positus diu sicut in aqua vivitg.
2. [β] AM, DA, 24, 105 (51)
Albertus in libro De naturis animalium. [β] Sturio piscis notus est, quem antiqui storamh vocaverunt. Est autem piscis longi nasi et magnus, ad longitudinem novem pedum quando completus est. Et est rotundus in modum clavaei. Et tres habet [ordinesj] denticulorumkb’ in pelle pungentium per corporis longitudinem. Os habet ad sugendum potius quam ad manducandum. Et ideo in ventre ejus nihil cibi invenitur grossi, sed humor viscosus, quem sugendo accipit. Carnesl habet albas et dulces. Et non habet ossa, nisi in capite. Pinguedinem habet croceam. Et hepar habet magnum et adeo dulce quod, nisi felle suo temperetur, prae dulcedine generat abominationem.