Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XCVa

Testudo

Testudo (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. [α] AM, DA, 24, 123 (56)
Albertus in libro ut supraa’. [α] Testudines habitantb Indicum marec ita latas testas habentes quod hominibus sufficiunt ad hospitia paucaed earum in tecto positae. Aliquando etiam in testis illis navigatur inter insulas quasi in cimbise. Hae testudines sic capiuntur, ut dicit Plinius. In fervore enim solis gaudentes toto dorso eminentef natant in maris superficie, donec ita desiccanturg quod mergi non possunt, et tunc invitae natant donec manibus accipiuntur videntium. Dicunt etiam aliqui quod nocte ad pastum testudines illae egrediunturh et saturatae obdormiunt in superficie aquae natantes, et tunc, plurimis ob capturam congregatis, tres adnatanti ad testudinem quorum duo apprehensamj convertunt conchamk ita quod in tergo jacetl ostreumb’ ; tertius autem laqueum injicit capiti vel membro quod est inm loco colli. Et residui qui in litore stant trahunt ipsum ad terram. Testudo autem haec magna, sicut et parva, dentes non habet, sed rostri margines habet acutas ita pixiden. Et dicitur tanta esse oris ejus duritia ut etiam lapides comminuat. Dicit etiam Plinius quod haec animalia coeunt pecudum more et quod feminae coitum de facilio non sustinent donec masculus adversaep feminae festucamq in ore posuerit. In terramr egressae ovant ova ovis anserums similia, et facit centum vel amplius, et illa fodit in terram extra aquam, et aliquando pectore jacet noctibus super ea. Et ideo quidam dicunt ea visu fovere, quod tament est falsum. Fetus autemu in terrav educant et inducunt in aquam.
2. VB, SN, 17, 131, 1
[β] TC, nat. 6, 49
[γ] compil.
[δ] TC, nat. 6, 49
[β] Testudines marinae pecudum more coeunt,[γ] utw dicit Aristoteles,[δ] et in terram egressae ova usque ad centum ovis anserum similia pariunt ; quae et quidam ab illis tantum oculis spectando foveri dicunt.
3. VB, SN, 17, 131, 2
[ε] Isid. orig. 12, 6, 56*
[ζ] compil.
Isidorus. [ε] Testudo autem dicta est eox quod tegmine testae in modum camerae adoperta est. Horum quattuor sunt genera : quorum unum est de quo hic agitur, scilicety testudo marina, aliud vero estz testudo lutaria. [ζ] De aliisaa suis locis dictum estab.
4. VB, SN, 17, 131, 3
[η] Sol. coll. 53, 20*
Solinus. [η] Thraciaeac populic’ marinas testudines capere gaudent. Quarum tanta est magnitudo ut superficiesad earum domum faciat et numerosam familiam non arcte receptatae.