Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LXXXIIa

Serra et scilla

Serra et scilla (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 127, 2
[α] Isid. orig. 12, 6, 16*
Isidorus. [α] Serra dictac est quia serratamd habet cristam et subtus natans navem secat.
2. VB, SN, 17, 127, 3
[β]  Physiol. B 4, 1-4*
Physiologus. [β] Serra est marina belua pennas habens immanes. Quaee cum viderit in mari navem velificantem, elevat pennas suas et contendit velificare cum nave. Ubi autem cucurrerit stadiis XXX vel XL, laborem [nonf] sustinens deficit et pennas deponens ad se trahit. Undaeg vero maris eam jam lassam reportant ad pristinum suumh locum in profundum.
3. VB, SN, 17, 127, 4
[γ] TC, nat. 6, 45
[δ] TC, nat. 6, 44, 2-4
Ex Libro de naturis reruma’. [γ] Serra cristam habet serratam quai, navibus occulte subternatansj, eas in fundo secat, ut, intrante aqua, homines astutia dolosa mergat eorumque carnibus satietur. [δ] Alia quoque est ejusdem nominis marina belua ingens pinnasque latissimas habens, quibus contra naves velificare contenditb’.
4. VB, SN, 17, 127, 1
[ε] TC, nat. 6, 47
Ex Libro de naturis rerumc’. [ε] Scillakmonstrum est habitans in eo mari quod Italiaml et Siciliamm intercludit. Nautis quidem et omnibus hominibus inimicumn est, et eorum sanguine carnibusqueo delectatur. Caput et pedesp habet ad modum virginis formata, sicut sirenesq, et rictus et oris hiatumd’ ac dentes horridos, uterum bestialem et delphini caudame’. Mirae fortitudinis est nec in aqua facile vincitur ; in terra vero prope imbellisr. Habet et vocem aliquantulum musicam, ipsaque belua carmine mirifice delectatur.