Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LIIIa

Lucius

Lucius (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 64, 1
[α] VB, SN, 17, 64, 1
Actor. [α] Lucius est piscis fluvialis ore lato et dentibus acutissimis, minorum piscium devorator. Cui tamen percab squamis et branchiis asperrimis armata resistit, ut non ei praevaleat nec dentibus ejus praeda fiat. Vescitur autem lucius venenosis, ut bufonibus et hujusmodi, et tamen infirmis dicitur esse in cibo sanus. Si quando nassa in qua inclusus fuerit ex aqua levatac, lucem diei viderit, raro vel numquam accidit ut postea diutius remaneat, sed quaesita sibi via evadit.

Operationes

2. VB, SN, 17, 64, 2
[β] TC, nat. 7, 48
A. Ex Libro de naturis reruma’. [β] Lucius est piscis qui et lupus aquatilis appellatur. Hic, si fluviales aquas cibumque pro vita sufficientem habuerit, per successus temporum in longitudinem maximam evalescit. Cibus ejus sunt pisces et quicquid ranarum more repit. Piscem ad magnitudinem prope sui comedit.
3. VB, SN, 17, 64, 2
[γ] TC, nat. 7, 48
B. [γ] Nam ubi victum subegerit, caput primumd ore devorat ; quo digesto paulatim addite sequentia, donec totum consumat. Pari quoque generis sui parcere recusat, vel ob naturalem crudelitatem, vel quia avidus est cibi rapinaeque impatiens. Nam et propria semina persequitur, ubi piscis formamf susceperint.
4. VB, SN, 17, 64, 2
[δ] TC, nat. 7, 48
C. [δ] Est autem piscis quidam habens acres squamas et pinnulas acutas quem, si lupus aquaticus per caput apprehenderit, cito transglutit. Si vero a parte caudae, non potest, quoniam in contrarium aspera rigescunt.
5. VB, SN, 17, 64, 2
[ε] TC, nat. 7, 48
D. [ε] Lucius in cerebro lapidem crystallo similem gerit, sed hoc cum aevum in longum duxerit. Impregnatur hic piscis, ut dicit Aristotelesb’, flante vento septentrionali, similiter et pisces qui in longitudinem evalescunt. Femina praegnans aquas ascendit quanto potest remotius a loco suo in quo habitare consuevit, ibique ova parit ut filii sui non sint ei impedimentum praedae.
6. VB, SN, 17, 64, 2
[ζ] TC, nat. 7, 48
E. [ζ] Et hoc propter crudelitatemg naturalem vel propter cibi rapinaeque invidiam.
7. VB, SN, 17, 64, 2
[η] TC, nat. 7, 48
F. [η] Alii dixerunt quod ascenderet propter dulciorem aquam, quoniam aqua tanto semper est dulcior quanto fonti proximior. Lucius tantae aviditatis est ut piscem, quem totum quantitas ejus deglutireh non sustinet, dimidium incorporet.