Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LXVIIa

Pagrus, pavus, pectenb et perca

Pagrus, pavus, pecten et perca (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 78, 1
[α] Isid. orig. 12, 6, 22*
Isidorus. [α] Pagrus piscis est quem Graeci fagrum ideo nuncupant, quod duros dentes habeat, ita ut ostreis in mari alatur.
2. VB, SN, 17, 78, 2
[β] VB, SN, 17, 78, 2
Actor. [β] Pagrus et ipse est dentixc, de quo dictum est superius.
3. VB, SN, 17, 78, 3
[γ] Plin. nat. 9, 57*
Plinius libro nono. [γ] Omnes quidem pisces praegelidam hiemem sentiunt, sed maxime qui lapidem habere in capite aestimanturd, ut lupi et pagri. Cumque asperae fuerint hiemes, multi ex eis caeci capiuntur, sicut de lupo marinoe dictum est superius.
4. VB, SN, 17, 78, 4
[δ] TC, nat. 7, 65, 1-3
Ex Libro de naturis reruma’. [δ] Pavus maris dictus est a pavone volucre, quoniam eif similis est in coloribus : dorso enim et collo pictus est colore diverso.
5. VB, SN, 17, 78, 4
[δ] compil.
[ε] TC, nat. 7, 63
Ing eodem libro ut suprab’.[ε] Pectines maris armantur unguibus, lucent in tenebris ignium more ; in magnis frigoribus et magnis aestibus reconduntur, quia temperatum aerem eos habereh oportet, ut vivant, cum excessum passionumi in elementis ungues eorum non pati valeant.

Operationes

6. VB, SN, 17, 78, 5
[ζ] Arist. HA, 535 a 17-19 MS*
A. Aristoteles. [ζ] Animalis marini quod dicitur pecten pedibus si quid appropinquaverit, oculum subito claudit.
7. VB, SN, 17, 78, 6
[η] Plin. nat. 9, 160*
B. Plinius, ubij supra. [η] Pectines sponte naturaek arenosis proveniuntc’.
8. VB, SN, 17, 78, 7
VB, SN, 17, 78, 7
C. Actor. [θ] Perca est piscis fluvialis varii coloris, cursu velocissimus, squamis et pinnulis acutis et asperrimis armatus, quibus etiam se defendit contra pisces majores, ne praedantes eam invadant prae ceteris piscibus fluvialibus et stagnensibus. Infirmis in cibo praecipue convenit.
9. VB, SN, 17, 78, 8
[ι] AN, 33*
D. Alexander. [ι] Perca, videns sibi luciuml imminere, horret pinnis et sic evadit.