Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XLIIa

Gamanem et gonger

Gamanem et gonger (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. [α] AM, DA, 24, 59 (35)
[α] compil.
[β] AM, DA, 24, 59 (35)
Albertusb in libro De naturis animaliuma’. [α] Gamanemc animal dicunt fluviale cujus femina, vagabunde discurrens, non sollicitaturd sed negligit partum. Mas autem stat circa eos quos femina praeneglexerit, et aedificat etiam in gyro circa eos lignis ne pateat adituse[β] inimicis piscibus. Et tunc aliquando extra aquam vociferatf fortiter ut adversantiag sibi terreantur animalia ; et si in tali sollicitudine cadit in retia, zelo defendendae prolis mordens retia erumpit non tam fortitudine quam animositate.
2. [γ] AM, DA, 24, 55 (34)
Inh eodem libro. [γ] Gonger, ut dicit Pliniusb’, est piscis magnus atque robustus, qui inimicitias et bella habet cum murena et polippoi et aliis piscibus, et in tantum fortiterj quod polippumk laceret dentibus suis.