Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XXVIa

Draco marinus

Draco marinus (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 114, 2
[α] TC, nat. 6, 15, 1-8
Ex Libro de naturis reruma’. [α] Draco marinus est monstrum crudelitate horridum. Instar draconis terrestris in longitudine extenditur. Alis caret. Caudam habet tortuosam, caput secundum magnitudinemb corporis parvum, sed hiatum oris horridum, squamasc et cutem duramd. Pinnase autem habet pro alis, quibus utitur in natando. Uno impetu magna maris spatia transcurrit, et hoc potius robore virium quam remigiis pinnarumb’. Pestifer est hominibusf et etiam piscibus morsus ejus : mortem enim infert.
2. VB, SN, 17, 114, 1
[β] Isid. orig. 12, 6, 42*
Isidorus. [β] Draco marinus [est]g in branchiis aculeos habet ad caudam spectantes. Qui dum percusserit, quaquah ferit, venenum fundit ; unde et vocatus estc’.

Operationes

3. VB, SN, 17, 114, 3
[γ] Plin. nat. 9, 82*
A. Plinius, libro IX. [γ] Draco marinus captus et immissus in arenam cavernam sibi rostro mira celeritate excavat.
4. VB, SN, 17, 114, 4
[δ] Plin. nat. 27, 50*
B. Idemi libro XXVII. [δ] Absinthiumj adversatur draconi marinod’.
5. VB, SN, 17, 114, 5
[ε] Plin. nat. 32, 45*
C. Idemk libro XXXII. [ε] Carnes etiam stelle maxime valentl contra marini draconis ictus impositae.
6. VB, SN, 17, 114, 5
[ζ] Plin. nat. 32, 46-47*
D. [ζ] Imponuntur quoque contra eum salsamenta ex aceto.
7. VB, SN, 17, 114, 6
[η] Plin. nat. 32, 47*
E. Itemm. [η] Draco marinus ad spinae suae qua ferit venenum ipse prodest impositus.
8. VB, SN, 17, 114, 7
[θ] Avic. canon, 4, 6, 3, 52-53*
F. Avicenna in quarto canonee’. [θ] Morsus draconis marini similiumque magni corporis serpentium curatur in quantum est ulcus tantum, non in quantum est venenum de quo sit curandum.
9. VB, SN, 17, 114, 7
[ι] Avic. canon, 4, 6, 3, 55*
G. [ι] Draconis quidem marini morsus, ut dixerunt, liniatur cum sulphure et aceto.
10. VB, SN, 17, 114, 7
[κ] Avic. canon, 4, 6, 3, 55*
H. [κ] Conferunt ei adepsn cocodrilli emplastratus et plumbum fricatum super ipsum.
11. VB, SN, 17, 114, 8
[λ] Avic. canon, 2, 2, 225*
I. Idem ino secundo. [λ] Draco marinus, ut ait Galenus, finditur et ponitur super morsum suum et confert.
12. VB, SN, 17, 114, 8
[μ] Avic. canon, 2, 2, 2*
K. [μ] Succus etiam absinthii confert ejus morsui.
13. VB, SN, 17, 114, 8
[ν] Avic. ?
L. [ν] Stannip quoque cerusa confert super puncturam ejus confricataf’.