Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LXXXVIa

Scolopendrab et scorpio

Scolopendra et scorpio (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 88, 1
[α] Plin. nat. 9, 145*
Plinius libro IX. [α] Scolopendrae marinae, terrestribus similes, quas centipedes vocant, hamo devorato omnia interaneac evomunt donec hamum egerant, deinde resorbenta’.
2. VB, SN, 17, 88, 2
[β] Isid. orig. 12, 6, 17*
Isidorus. [β] Scorpio dictus est quia laedit dum manu tollitur. Tradunt autem, X cancris cum manipulo ocimi alligatis, omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum congregarib’.
3. VB, SN, 17, 88, 3
[γ] Arist. HA, 543 a 7-8 MS*
Aristoteles. [γ] Scorpio marinus ovat in vere semeld, et iterum autumno.
4. VB, SN, 17, 88, 4
[δ] Plin. nat. 9, 99*
Plinius libro IX. [δ] Cancri mortui in scorpiones figurantur in sicco.

Operationes

5. VB, SN, 17, 88, 5
[ε] Plin. nat. 20, 150*
A. Idem libroe XXf. [ε] Mentae succus contra scorpiones marinos sumitur.
6. VB, SN, 17, 88, 6
[ζ] Plin. nat. 32, 44*
B. Idem librog XXXII. [ζ] Mulus etiam illitus vel in cibo sumptush contra scorpiones marinos sumitur et auxiliaturc’.
7. VB, SN, 17, 88, 6
[η] Plin. nat. 32, 67*
C. [η] Scorpionisi autem marini fel alopeciasj replet.
8. VB, SN, 17, 88, 6
[θ] Plin. nat. 32, 70*
D. [θ] Fel marini scorpionis rufi cum oleo veteri aut melle Attico incipientes suffusiones discutit.
9. VB, SN, 17, 88, 6
[ι] Plin. nat. 32, 127*
E. [ι] Iterumque fel scorpionis marini cicatrices tollit.
10. VB, SN, 17, 88, 6
[κ] Plin. nat. 32, 102*
F. [κ] Scorpius marinus necatus in vino et obulik pondere potus vesicael vitia et calculos sanat.
11. VB, SN, 17, 88, 6
[λ] Plin. nat. 32, 102*
[μ] Plin. nat. 32, 55*
G. [λ] Lapism quoque qui invenitur in scorpionis marini cauda. [μ] Cum sol estnin cancro, torquenturo serpentes ictibus scorpionum.
12. VB, SN, 17, 88, 7
[ν] Diosc. 598 GV*
H. Dioscorides. [ν] Scorpiones marinip choleramq deponunt, suffusiones oculorum detergunt, caligines et glaucomata tollunt.
13. VB, SN, 17, 88, 8
[ξ] Diosc. 266 GV*
I. Idem. [ξ] Marini scorpii fel magnam habet virtutem et ante fella quadrupedum primum. Facit autem ad effusionem oculorum et ad caliginem et ad aspredinem palpebrarum.
14. VB, SN, 17, 88, 9
[ο] Avic. ?
K. Avicenna in secundo canoned’. [ο] Cerusa stannir confricata super marini scorpionis puncturam confert.
15. VB, SN, 17, 88, 10
[π] Avic. canon, 4, 6, 5, 25*
L. Idem in quarto. [π] Ex morsu scorpionis marini accidit inflatio ventris et forma hydropicas et quandoque ventositatis exitus absque voluntate.
16. VB, SN, 17, 88, 10
[ρ] Avic. canon, 4, 6, 5, 25*
M. [ρ] Cura ejus est cura draconis marini et rutelae.