Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XXXVIIIa

Felchus, focab et galata

Felchus, foca et galata (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 116, 1
[] compil.
[α] TC, nat. 6, 22
Isidorusda’.[α] Felchus, qui et vitulus marinus appellatur, cutem habet pilosam, albis nigrisque maculis distinctam. In terra pecudum more parit, et numquam geminis plures educat. Fetus etiam lactat mammis, nec ante duodecimum diem in mare deducit. His in sono mugitus est. Nullum animal graviori somno premitur ; unde dextris pinnis, quibus utuntur in mari, vim somniferam inessee dicunt, si cujusquam capiti subdantur. Difficulter autem nisi capite eliso interficiuntur. De hoc etiam animali illud mirabile fertur, quod, eo mortuo et excoriato, pilus in pelle, ubicumque fuerit, naturali quodam instinctu, prout mare sef habet, ita se gerit. Nam si mare turbatum in fluctus surrexeritg, et pilus similiter erectus exurgit ; si vero mare pacificatum fuerit, pilus in planum sternitur. Sicque maris status in re insensata et morticina deprehenditur.
2. VB, SN, 17, 116, 2
[β] Isid. orig. 12, 6, 9*
Isidorus. [β] Focas – sive bocash – dicunt esse boves marinos quasi boacasi.
3. VB, SN, 17, 116, 3
[γ] TC, nat. 6, 23
Ex Libro de naturis rerumb’. [γ] Foca estj bos marinus, animal scilicet in suo genere fortissimum, animosumk, iracundum, non tantum ad alia animantia sed etiam ad sua domestica. Semper enim cum femina sua pugnat donec eam interficiat. Interfectam autem a loco ejicit et sicl aliam superducit ; nec sic cessat eas feminas superducere donec eum contingat propria morte defungi vel a femina sua superatum interimim. Nec mutat locum suum de facili : sed illic semper manet ubi eum natura condiderit. Hujus pernicie aemuli filii rapina vivunt.

Operationes

4. VB, SN, 17, 116, 4
[δ] Diosc. 172 GV*
A. Dioscoridesc’. [δ] Coagulumnd’ focae marinae virtutem habet castoreo similem.
5. VB, SN, 17, 116, 4
[ε] Diosc. 172 GV*
B. [ε] Epilenticiso prodest. Mulierum quoque stericis – id est praefocationibus matricis – bibitum valet.
6. VB, SN, 17, 116, 4
[ζ] Diosc. 172 GV*
C. [ζ] Probatur autem an verump de foca sit coagulumq : si coagulum agni solutumr in aquam una hora dimittatur utse’ se digerat et post haec aqua ipsa coagulum focae perfundatur ; nam si ea accepta solvatur, verumt non est ; verum enim accepta aqua non se solvit.
7. VB, SN, 17, 116, 5
[η] TC, nat. 6, 25
D. Ex Libro de naturis rerumf’. [η] Galata extra morem omnium animalium, cum fetus in alvo suo vivere senserit, illos extrahit.
8. VB, SN, 17, 116, 5
[θ] TC, nat. 6, 25
E. [θ] Et siquidemu eos ad vitam maturos invenerit, foris relinquit ; sin autemv, eos in matricem, ut foveantur, reponit.