Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XIa

Ahuna

Ahuna (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 101, 1
[] compil.
[α] TC, nat. 6, 3
Albertusb in libro De naturis animaliuma’.[α] Ahunac monstrum est maris gulosius cunctis marinis beluis. Praeda vivit, et in crassitudine corporis sui vertitur ei quicquid comedit. Unde quia stomacho caret, venter ejus, quando comedit, multum extenditur et inflatur supra modum ; et cum amplius extendi nequit, pisces per os ejicit. Et hoc de facili quia, cum collo careat, sicutd ceteri pisces, os ejus contiguum est ventri. Est autem adeo crassum animal quod, quando periculum timet, pellem et carnes suas contrahens replicat et extremitates sui corporis intra se, sicut ericiuse, abscondit, ita ut non appareant. Quod tamen aliquando sine sui detrimento non facit. Mortem enim adeo timet quod, cum periculum senserit non laxari necf abscedere bestiam quae in insidiis latet, nequaquam caput foras extrahit, quod intra corpus suum abscondit. Sed cum affligitur fame, carnes suas devorat, magis eligens in parte absumi quam praeda facta beluisg in totoh consumi.