Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum CIIIIa

Zedrosus, zidrach et ziphius

Zedrosus, zidrach et ziphius (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 138, 1
[α] TC, nat. 6, 57
Ex Libro de naturis reruma’. [α] Zidrosid beluae marinae sunt Arabiam incolentes. Quarum ossa adeo magna sunt ut fores in domibus et palatiis, tigna et alia structurae necessaria de illis commode secentur : quadraginta namque cubitorum magnitudinis reperiuntur.
2. VB, SN, 17, 138, 1
[α] compil.
[β] TC, nat. 6, 58
Ine libro ut suprab’.[β] Zidrachf est monstrum forma mirabile, quod praetendit malitiam in sua figuratione, sed innocuum reperitur. Caput habet ut equus, sed forma minorig. Corpus autem ex omni parte draconi simillimum est totumque diversimode coloratum. Caudam habet longam secundum quantitatem corporis sui, gracilem et tortuosam, ut anguis. Pinnas habeth quoque, sicut piscisi.
3. VB, SN, 17, 138, 1
[β] compil.
[γ] TC, nat. 6, 60
Inj eodem libroc’.[γ] Siphius est marina belua valde formidabilis et omnium animalium generi valde dissimilis. Forma singularis : hujus namque caput, si videris, monstruosum est omnino ; si oris abyssum, fugies velut imaginem mortis ; si oculos, horrebis ; si reliquum corpus, nihil in rebus simile te vidisse fateberis.