Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XLa

Gardus, gladius et glaucus

Gardus, gladius et glaucus (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 55, 1
[α] VB, SN, 17, 55, 1
Actor. [α] Gardob piscis est fluvialis gratissimi saporis, vendesiaec similis, sed per ruborem oculorum ab ea discernitur. Uterque autem mediocris quantitatisd est.
2. VB, SN, 17, 55, 2
[β] Isid. orig. 12, 6, 15*
Isidorus. [β] Gladius dictus est eo quod rostro mucronato sit, et ob hoc naves perfossas mergit.
3. VB, SN, 17, 55, 3
[γ] Arist. HA, 602 a 28-34 MS*
Aristoteles. [γ] Hastariosa’, aliase hastarosf, id est gladius marinus, est similis scorpioni et aequalis araneae. Et inducit magnum dolorem piscibus ideoque saliunt multotiens. Nam et delphinus propter dolorem salit, quia sub pinna pungitur ejus aculeo qui gladius vocatur.

Operationes

4. VB, SN, 17, 55, 4
[δ] Plin. nat. 9, 54*
A. Plinius libro IXg. [δ] Est parvum animal scorpionis effigie, araneih magnitudine ; hoci se et thinnoj et ei qui vocatur gladius, cerebrok delphini magnitudinem excedensl, sub pinnom aculeo affigit tantoque dolore infestat ut navesnb’ saepenumero exiliantc’.
5. VB, SN, 17, 55, 5
[ε] Isid. orig. 12, 6, 28*
B. Isidorus. [ε] Glaucus a colore dictus est, eo quod sit albus. Graeci enim album glaucon dicunt. Hic aestate raro apparet, nisio in nubilo.
6. VB, SN, 17, 55, 6
[ζ] Plin. nat. 9, 58*
C. Plinius ubi supra. [ζ] Quidam enim pisces aestate impatientes sexagenis diebus mediis latent fervoribus, ut glaucus et azellusp.
7. VB, SN, 17, 55, 7
[η] Arist. HA, 599 b 35-36 MS*
D. Aristoteles. [η] Quidam etenim pisces in cavernis manent in aestate, sicut glaucus, per sexagintaq dies ac deprehenditur post ascensionem canis.