Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XVIIa

Caab etb canis marinus

Caab et canis marinus (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 103, 1
[] compil.
[α] TC, nat. 6, 9
Isidorusca’. [α] Caab est animal marinumd habens pedes parvos respectu sui corporis, quod utique magnum est. Sunt autem pedibus vaccae similes. Horum unus longus est, cartilaginosus, osse carens ; quo utitur loco manus in omnibus. Per ipsum enim eradicat quod vult ete cibaria per eum accipitf eaque ori suo reddit. Et cum natat in aqua, spirat in ea. Sed spirando anhelitu suo aquam in corpus suum attrahitg. Qua cum repletus fuerit, ad aerem recurrens eam rejicit et sic respirat.
2. VB, SN, 17, 103, 1
[α] compil.
[β] TC, nat. 6, 13
Idemhb’. [β] Canisi est marinaj belua terribilis et hostilis omni animanti, quod ejus verberibus caedit. Robustissimosk habet bronchos clavorum modo formatos. Hi venantur per mare greges piscium instar canum in terra feras venantium, excepto quod latrare nequeunt ; sed pro latratu afflatum horribilem habent. Insequentes ergo piscium greges ad loca angusta coartantl, et sic in coartatosm crudeli morte grassantur. Piscatores vero, loca notantes in quibus absconditi pisces a fuga latebant, retibus capiunt circumclusos. Hae vero beluae difficulter multis tridentibus confici possunt.
3. VB, SN, 17, 103, 2
[γ] Isid. orig. 12, 6, 5*
Itemn. [γ] Canis marinus a similitudine morum canis terrestris dicitur, eo scilicet quod mordeat.

Operationes

4. VB, SN, 17, 103, 3
[δ] Avic. canon, 4, 6, 2, 14*
[ε] compil.
[ζ] Avic. canon, 4, 6, 2, 14
Avicennac’. [δ] Fel [ε] caniso marini vel [ζ] canis aquae dixerunt esse venenum. De quo si quis comederit quantitatem lentis unius, interfitp post hebdomadamq. Sed cura ejus est ut bibatur butyrum coctum vaccinum cum gentiana Romana et cinnamomo et iterum coagulum leporis.