Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LXXXIIIa

Sirenab

Sirena (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 129, 2
[α] TC, nat. 6, 46, 1-12
[β] TC, nat. 6, 46, 14-15
[γ] TC, nat. 6, 46, 12-14
[δ] compil.
[ε] TC, nat. 6, 46, 7
[ζ] TC, nat. 6, 46, 16-21
[η] TC, nat. 8, 38
Ex Libro de naturis reruma’. [α] Syrenaed sunt animalia mortiferab’, quae a capite usque ad umbilicum habent figuram mulieris improcerae magnitudinis, horrendae facie, crinibus capitis longissimis atque squalentibus. Apparent autem cum fetibus quos in brachiis portant. Mammis etenim fetus lactant, quas in pectore magnas habent. Quasf quando vident nautae, multum timent, eisque lagenam vacuam projiciunt, et ipsa cum lagenag ludit donec navis pertranseath. Reliquam vero partem corporis habent ut aquila, et in pedibus ungues ad laniandumi habiles. Porro in fine corporis habent squamosas piscium caudas, quibus ut remigiis in gurgitibus natant. Quoddam etiam musicum ac dulcissimum melos habent in voce, quo delectati navigantes et attracti resolvuntur in somnum, sopitique sirenarum unguibus dilacerantur. [β] Sed nonnulli navigantium, sapienti usi consilio, fortiter aures suas obturant et sic immunes transeunt, ne mortifero sirenarum cantu illiciantur ad somnum. [γ] Hae quidem beluae in quibusdam profundij gurgitis insulis et aliquando in fluctibus commorantur. [δ] Etk quod de lagena dictum est, [ε] illi testati sunt qui eas sel vidisse dixerunt. [ζ] Sirenas tamen has non in veritate beluas sed meretrices quasdam Isidorusc’ fuisse descripsit, quae transeuntes ad egestatem deducebant. Sed et philosophi et sanctorum expositorumm nonnulli contrarium sentiuntn, vera monstra marina esse dicentes. [η] Sunt et sirenaeserpentes in Arabiae partibus habitantes, equiso cursu validioresd’. Quarum etiam quaedamp alas habentes volare possunt. Harum tantum virusq est efficacissimumr ad nocendum uts morsum ante mors quam dolor sequatur.
2. VB, SN, 17, 129, 1
[θ]  Physiol. B 12, 2-6*
Physiologus. [θ] Sirenae sunt animalia mortifera, usque ad umbilicum figuram hominis habentia ; extrema vero pars usque ad pedes volatilis et piscis habett figuram. Musicum quoddam ac dulcisonum melodiae carmen canunt, ita ut auditus hominum longe navigantium ad se trahante’, nimiaque suavitate prolixae modulationis aures eorum ac sensus delinientes in somnum vertant. Tunc demum cum vident eos gravissimo somno sopitos, ignaros ac per insipientiamu suam deceptos invadunt et carnes eorum dilaniant.