Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LXa

Multipes

Multipes (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 68, 1
[α] TC, nat. 7, 53, 1-11
[β] TC, nat. 7, 53, 14-22
Ex Libro de naturis reruma’. [α] Multipes piscis marinus est ; a re nomen habet : huic pedes a latere procedunt. In hieme coit et inter ceteros pisces sibi nidum ex surculis construit. Per duos menses ovat, et hoc unum ovum tantum ad instar nucis parvum. Femina per quadraginta noctes sedet et ovum a se editum fovet, ex quo fiunt pisces innumerabiles. Quod si non esset, multum eorum genus decresceret, quia se ipsos invicem consumunt et multae comestionis sunt. [β] Multipes astutia magis quamb fortitudine vincit karaboc, monstrum marinum quod validum est ac robustum. Cujus victoriae signum est : nam dumd simul capti in reti reperiuntur, karaboe frequenter mortuus invenitur aut letaliter vulneratusb’. Est etiam quoddam genus multipedis naturaliter astutum, quod in aquaef superficie natat et dorsi testam ad solem ponit, ut desiccetur ac durior fiat, sic ut salsas maris aquas et adversa scopulorum pati valeat.
2. VB, SN, 17, 68, 2
[γ] VB, SN, 17, 68, 2
Actor. [γ] Multipes ipse est polippusc’, juxta Plinium, de quo plenius inferius diceturg.