Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LXXXVIIa

Spongia, scuamisb et scintic

Spongia, scuamis et scinti (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. [α] AM, DA, 24, 106 (51)
Albertus in libro De naturis animalium. [α] Spongia marinorum est, quae multorum generumd este. Et conveniunt cum animalibus in motu contractionis et dilatationis. Quaedam earumf immobiles sunt a saxis, et si abrumpantur, ag radicibus recrescunta’. Quaedam autem sunt mobiles de loco ad locum. In turbatis melius vivunt, et in puris aquis putrescunt ; et cibanturh limo et piscibus et ostreisb’.
2. [β] AM, DA, 24, 111 (52)c’
In libro ut supra. [β] Scuamisi estj piscis marinus, quemk Germani catulaml maris vocant. Hicm quinque pedes habet in longum et caudam monopedalem. Hic piscis in limo absconditus improvisos interficit pisces. Cutem etiamn habet ita asperam ut ea, cum sicca fuerit, lignao et ebora poliantur. Pilus vero ejus brevis est et niger etp similis aristis herbae fullonum et adeo durus est ut ferro et calibe vix possit scindiq.
3. [γ] AM, DA, 24, 121 (55)
In eodem libro. [γ] Scintir animalia sunt aquatica in Nilo natantia, cocodrilliss figurat similia, sed sunt multumu minora et contractiora. Horum carnibus infecta pocula vim veneni extinguunt. Praenuntiant etiam tempestates, antra sua intrantiav et ostium ab opposito ejus venti qui flaturus est aperientia et cauda villosaw aliudx foramen, quod ad ventum respicit, obturantiay.