Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum CVa

Zitiron

Zitiron (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 139, 1
[] compil.
[α] TC, nat. 6, 59
Isidorusca’.[α] Zitiron monstrum est quod vulgus militem vocat et est ingens atque fortissimum. In anteriori parte quasi formam armati militis praefert et caput quasi casside galeatum, etd cute rugosa et dura ac firma nimis. Ab ejus collo dependet scutum longume, latum etf magnum, et interius cavum, ut in eo possit contra ictus pugnantium more defendi. Est enim forma triangulare, firmitateg duritiaque tam validum ut vix umquam possit jaculo penetrari. De collo ejus et de spondilibus venae quaedam ac nervi fortissimi protenduntur in humerum, quibus praedictum scutum pendet in scapula. Brachia quoque fortissima nimis habet et quasi manum bisulcam, cum qua validissime percutith. Unde fit ut difficulter nimis ab homine capi possit. Et si captus fuerit, difficulter etiam necari nisi cum malleis poterit.