Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LIXa

Murena

Murena (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 71, 1
[α] Isid. orig. 12, 6, 43*
Isidorus. [α] Murenam Graeci mirenamb vocant, eo quod plicet se in circulos. Hanc femininic tantum sexusd tradunt ete a serpente concipere : ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo evocatur et capitur. Ictu fustis difficulter interimitur, ferula vero protinus. Animam eam habere in cauda certum est. Nam capite percusso vix interimitur, cauda statim exanimaturfa’.
2. VB, SN, 17, 71, 2
[β] Plin. nat. 9, 72*
[γ] Plin. nat. 9, 57*
[δ] Plin. nat. 9, 71*
[ε] Plin. nat. 9, 73*
[ζ] Plin. nat. 9, 76*
Plinius libro IX. [β] Murena est piscis longus, molli cute intectus. [γ] Hieme latet nec capitur nisi diebus aestatis, sicut congerg et omnes saxatilesb’. [δ] Exit in terram, sicuth polippus. Huici aemula etj mustelac’. [ε] Quibusdam piscibus datae sunt pinnae vice pedum, quibusdam vero nullae sunt, ut murenis, quibus nec branchiae : haec flexuosok impulsul corporum ita mari utuntur, ut serpentes terrad’ ; in sicco quoque repunte’. [ζ] Murena quocumque mensem parit, cum ceteri pisces statutof’ temporen pariant. Ova ejus citissime crescuntg’. In sicco litore elapsas vulgus coitu serpentium impleri putat.
3. VB, SN, 17, 72, 1
[η] TC, nat. 7, 49, 17-20
[θ] TC, nat. 7, 49, 14-17
Ex Libro de naturis rerumh’. [η] Murenae, sicut dicit Plinius, libenter se tenent inter harundines et ligna, ut, si forte reti concludantur, flexu multiplici evadant. Hae morsum venenosum habent, sed capitis eorumdem cinere morsus sanatur. [θ] Periculosum est eas in cibum sumere, nisi prius in vino optime ac diutissime decoquantur et speciebus aromaticis maximeque pipere condiantur. Venenoso namque abundanto humore, unde nec de facili cedunt coctionii’.
4. VB, SN, 17, 72, 1
[ι] TC ,?
Itemj’. [ι] Murenam juxta Basilium, vipera ex aquis in siccum evocat ad coitum.
5. VB, SN, 17, 72, 2
[κ] AS, 2, 7, 26c*
Jorath ubip supra. [κ] Murena non a suoq simili sed a serpente sibilo ad siccumr evocata concipit, nec aliquid tamen serpenti sed sibi simile gignitk’.
6. VB, SN, 17, 72, 3
[λ] Ambr. hex. 5, 7, 18, D-E*
Ambrosius. [λ] Vipera quidem ad litus maris sibilo murenam evocat, venenumques suum vomitt. Illa statim venit et cum eau coit et post vipera venenum suum resumit.

Operationes

7. VB, SN, 17, 72, 4
[μ] Plin. nat. 32, 58*
A. Plinius ubi supra. [μ] Murenae morsus capitis ipsius cinere sanatur.
8. VB, SN, 17, 72, 4
[ν] Plin. nat. 32, 83*
B. [ν] Lichenas etiam et lepras solvit murenaruml’ cinis cum ternis obulis mellism’.