Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XXVIIa

Delphinba’

Delphin (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 112, 1
[α] VB, SN, 17, 112, 1
Actord. [α] Delphinus frater hominis dicitur, quia moribus humanis quodammodo assimilatur.
2. VB, SN, 17, 110, 6
[β] TC, nat. 6, 16, 17-29
Ex Libro de naturis rerumb’. [β] Delphinuse. Pro voce gemitus est illisf humano similisc’, et hoc quia pulmonem habent et venam asperam ; et eorum lingua non est absoluta, nec eorum labia proveniunt vel prominentd’ ad distinguendam vocem. Aures non habente’, sed aurium loco foramen. Horum autem olfactusg nec vestigia quidem habet, cum tamen sagacissime olfaciunth. Dormiunt super aquas, ut possinti audiri sterteref’. Vivunt usque inj annos CXL. Mulcenturg’ musica. Vnde Arrionemk cytaristam in mari nautis interficere parantibus, obtinuit ab illis ut prius cythara caneret. Ad cujus cantum delphinorum gregibus congregatis, cum in maril se projecisset, ab uno exceptus est et ad litus projectusmh’. Solus delphinus, ut dicit Aristotelesi’, inter pisces felle caret.
3. VB, SN, 17, 111, 1
[γ] Arist. HA, 566 b 5-26 MS*
Aristotelesj’. [γ] Delphinus valde diligit filiosn suos, et ideo longo tempore pascit eos. Solus inter pisces animal completum generat et habet mamillas lactatque fetusk’.
4. VB, SN, 17, 111, 5
[δ] Arist. HA, 631 a 8-20 MS*
Idemo. [δ] Mortuo denique delphino, ceteri delphini concurrunt ipsumquep circumdantes in profunda deferunt atque sepeliunt, ne a piscibus comedaturl’.
5. VB, SN, 17, 111, 4
[ε] TC, nat. 6, 16, 30-37
Itemqm’. [ε] Delphini parvi semper simul sunt tamquam greges et habent duos magnos delphinos custodes. Quod si quis eorum mortuus fuerit, alii super scapulas eum efferunt ipsumque custodiunt, ne ab aliis piscibus comedatur, donec tempestate maris ad litus ejiciatur. Invicem enim se miro modo diligunt. Vnde, Plinio testante, narratur quod, delphino capto a rege Cariaer, convenit ingens multitudo reliquorum ad portum ubi delphinus ligatus tenebatur ; quibus plangentibus et quasi miserationem poscentibus, rex eum dimitti praecepit.
6. VB, SN, 17, 110, 1
[ζ]  Physiol. ?
Physiologus. [ζ] Delphini oculos habent in dorso, et ora in parte opposita. Unde non bene praedam suam capiunt propter distortionem oris a parte oculorum. Hinc est quod ora sua convertunt ad caelum et dorsum oculosque ad terram, ut praedam suam consequantur. Imminente tempestate ludunt apparentes in undarum superficien’. Subsidium vero naufragantibus exhibuisse dicunturs. Feruntur etiam plorare quando capiunturo’.

Operationes

7. VB, SN, 17, 113, 1
[η] Plin. nat. 32, 83*
A. Plinius libro tricesimo secundop’. [η] Delphini cinis ex aqua illitus lichenas et lepras sanat. Porro exulcerationem sequi debet curatio, quae perducitt ad cicatricem.
8. VB, SN, 17, 113, 1
[θ] Plin. nat. 32, 83*
B. [θ] Quidam vero delphinumq’ in fictili donec pinguedo similis oleo fluat ponunt vel coquunt, ac perunguntr’.
9. VB, SN, 17, 113, 1
[ι] Plin. nat. 32, 113*
C. [ι] Circumitusu autem febrium tollit delphini jecurs’ ante accessionemv gustatum.
10. VB, SN, 17, 113, 1
[κ] Plin. nat. 32, 117*
D. [κ] Adeps delphini liquatus et cum vino potus ydropicis medetur.
11. VB, SN, 17, 113, 1
[λ] Plin. nat. 32, 137*
E. [λ] Gingivis autem atque denticionibusw plurimum confert dentium delphini cinis cum melle, et si dente ipso tangantur gingivae.
12. VB, SN, 17, 113, 1
[μ] Plin. nat. 32, 137*
F. [μ] Idem adalligatus pavores tollit repentinos.