Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XXXIIa

Equus marinus, equonilus et equus fluminis

Equus marinus, equonilus et equus fluminis (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 115, 1
[α] Isid. orig. 12, 6, 9*
Isidorus. [α] Equi marini vocati sunt eo quod prima parte equi sunt, postrema vero solvuntur in piscema’.

Operationes

2. VB, SN, 17, 115, 2
[β] TC, nat. 6, 18
A. Ex Libro de naturis rerumb’. [β] Equus marinus est monstrum fortissimum. Nihil extra aquam potest, ut dicit Aristotelesc’ ; sed statim ut aquarum caruerit natura, carebit et vita.
3. VB, SN, 17, 115, 2
[γ] TC, nat. 6, 18
B. [γ] Aliorum piscium carnibusb vivit. In pugna crudelec est ; sed hominem timet et contra eum partirid bellae formidat.
4. VB, SN, 17, 115, 2
[γ] compil.
[δ] TC, nat. 6, 19
C. Idemfd’. [δ] Equonilus, ut dicit Michaele’, monstrum est ingens ac fortissimumg in Nilo habitans.
5. VB, SN, 17, 115, 2
[ε] TC, nat. 6, 19
D. [ε] Crura, pedes et ungues habet ut cocodrillus, sed multo majora. Humanarum mortium cupidissimum est. Nam cum ei navis in portu occurrerit, unum pedem in terra figens, altero navem in anteriori arripiens facillime scindit vel inclinatam aliquando mergit.
6. VB, SN, 17, 115, 2
[ζ] TC, nat. 6, 19
E. [ζ] Unde in locis in quibus habitat immanis multitudo hominum perditur per eum ; sed hoc malum rarissime invenitur.
7. VB, SN, 17, 115, 2
[η] TC, nat. 6, 19
F. [η] Nullish capi possiti instrumentis nisi rheti ferreo ex cathenis apud Damascenos in hoc opus fabricatisj. Captum quoque malleisk tantum ferreis occiditur. Pellis ejus unius cubiti spissitudinem habere dicitur tantaeque esse duritiael ut nullo jaculo et armatura penetrari possit.
8. VB, SN, 17, 115, 2
[η] compil.
[θ] TC, nat. 6, 20
G. Idemmf’. [θ] Equus fluminisn, ut dicit Aristotelesg’, est monstrum in Oriente forma mirabili, sublimis faciei.
9. VB, SN, 17, 115, 2
[ι] TC, nat. 6, 20
H. [ι] Crines habet ut equus, pedes fissos et sotulares ut vacca, caudam ut porcus.
10. VB, SN, 17, 115, 2
[κ] TC, nat. 6, 20
I. [κ] Corium ejus valde grossumo est ; interiora ejusp ut equi, magnitudo autem utq asini. Hinnit ut equus. In terra et in aquis aequaliter manere dicitur.