Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XCIIa

Teucha, titimallus et torpedo

Teucha, titimallus et torpedo (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 96, 1
[α] VB, SN, 17, 96, 1
Actorc. [α] Teucha piscis est fluvialis vel stagnensis omnibus notus. In limo, sicut anguilla, nutritus. Unde et ejus coloris est, scilicet lutei sive nigri. Uterque piscis saporisd dulcis est, sed malae digestionis.
2. VB, SN, 17, 96, 2
[β] Isid. orig. 12, 6, 29*
Isidorus. [β] Titumalluse nomen ex flore accepit. Thymumf quippe flos appellatur. Nam cum sit specie gratus et sapore jucundusg, tamen sicut flos fragrat et corpore odores aspirat.
3. VB, SN, 17, 96, 2-3
[γ] compil.
[δ] Isid. orig. 12, 6, 45*
[ε] Plin. nat. 9, 78*
[ζ] Plin. nat. 9, 165*
[η] Plin. nat. 9, 143*
[γ] Idemha’.[δ] Torpedo dicta est, eo quod corpus torpescerei faciat, si eamj quisque viventem tangit.[ε] Torpedo, sicut et squatina, est ex genere piscium qui cartilaginem habent pro spina. Omniaquek talia carnosioralb’ sunt et supina vescuntur.[ζ] Torpedom ovan intrao se paritp praemollia, in aliumq uteri locum transferens, ibique excludens. Octogenos habet fetus.[η] Novit torpedo vim suam, ipsa non torpens mersaque in limo se occultatr.

Operationes

4. VB, SN, 17, 96, 4
[θ] Plin. nat. 32, 94*
A. Pliniuss libro tricesimosecundo. [θ] Torpedo emollit alvum in cibo sumpta.
5. VB, SN, 17, 96, 4
[ι] Plin. nat. 32, 102*
[κ] Plin. nat. 32, 105*
B. [ι] Et lieni medetur impositat ; [κ] procidentisu morbum intraneiv quoquew prohibet apposita.
6. VB, SN, 17, 96, 4
[λ] Plin. nat. 32, 133*
C. [λ] Denique si torpedo, dumx est in Libra, capiatur triduoque sub divoy asservetur, faciles efficit partus.