Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XVIa

Cancer

Cancer (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 37, 2
[α] TC, nat. 7, 19, 1-4
[β] TC, nat. 7, 19, 36-38
[γ] TC, nat. 7, 19, 39-41
[δ] TC, nat. 7, 19, 32-33
[ε] TC, nat. 7, 19, 41-42
[ζ] TC, nat. 7, 19, 10-12
Ex Libro de naturis reruma’. [α] Cancer pedes habet et brachia forcipesque pro manibus. Retrogradus est nec umquam ante faciem suam ambulare novit. [β] Mares duas habent spinas inter ventrem et caudam, quibus feminae carent. Quae ova in ventre habent ictibus serpentumb medentur. [γ] Coitus tempore mas ascendit in dorso super feminam. At illa, motum ejus sentiens a tergo coire volentis, inclinata super latus ad ipsum se convertit, sicque coitus completur. [δ] Latent in hieme mensibus quinis. Veris tempore senectutem exuunt velut anguis. [ε] Cancer lacte potatus sine aqua vivit multis diebus. [ζ] Cum autem senuerit, duo lapides albi coloris intermixto rubore inveniuntur in ejus capite ; quos tantae virtutis esse dicunt ut in potuc dati cordis punctiones sanant.
2. VB, SN, 17, 37, 1
[η] Arist. HA, 490 b 6 MS*
[θ] Arist. HA, 523 b 5-8 MS*
[ι] Arist. HA, 525 b 7-9 MS*
Aristoteles. [η] Cancer habet octo pedes per quosd movetur aequali motu. Caret sanguine. [θ] Durume extra et intus molle nec est illud durum conteribilef ; immo accipitg ignem. [ι] In ripa maris quod est intra Judeam habenturh cancri parvi qui dicuntur milites propter velocitatem cursus. Tantum enim currunt quod deprehendi non possunt. Et cum aliquis finditur, non invenitur in ejus corpore caro vel superfluitas omnino, quia pascua non habent.
3. VB, SN, 17, 36, 1
[κ] Isid. orig. 12, 6, 51*
Isidorus. [κ] Cancri vocati sunt quia conchae sunt crura habentesb’. Inimica ostreis animalia. Eorum veroi carnibus vivunt miro ingenio. Duo autemj sunt genera cancrorum : fluviales et marini.
4. VB, SN, 17, 36, 2
[λ] Ambr. hex. 5, 8, 22*
Ambrosius. [λ] Cancer ostreis vescitur. Sed quia ostreum clausum nulla vi aperirik potest periculosumque est si chelaml ejus includat, ad argumenta confugit et insidias novac’ fraude molitur. Explorat enim si quando ostreum remotis in locis ab omni vento contra solis radios diptycum illud suum aperiatm, ut aere libero viscerum suorum voluptatem quandam capiat. Et tunc clanculo calculum immittens ostrein conclusionem impedit ; sicque aperta claustra reperiens tuteo chelas inseritp visceraque interna depascit.
5. VB, SN, 17, 37, 1
[λ] compil.
[μ] Arist. HA, 541 b 30-32 MS*
[ν] Arist. HA, 548 a 15-17 MS*
[ξ] Arist. HA, 549 b 25-28 MS*
[ο] Arist. HA, 590 b 24-25 MS*
Itemq. [μ] Feminae majorum membrorum sunt quam masculi, et distantia coopertorii major est quam in masculis. Et ovantr per locum superfluitatiss. [ν] Cancer parvus generatust ex terra et limo intratu loca vacua testarum aliorum animalium. Cumque creverit aliquantulum, mutat se ab illo loco ad testam majorem. [ξ] Cancer et karabov in senectute exuunt spolium. [ο] Uterque accipit pisces in profundo marisw duobus suis labiis et dividit eos in duas partes et ducit ad os suum.

Operationes

6. VB, SN, 17, 38, 1
[π] Avic. canon, 2, 2, 152*
A. Avicenna libro secundo. [π] Cancer marinus proprie dicitur illa species cancri maris quix habet omnia membra dura ut lapis.
7. VB, SN, 17, 38, 1
[ρ] Avic. canon, 2, 2, 152*
B. [ρ] Quod ex eo adustum est subtilius est reliquis adustis et abstergit dentes et delet pannumd’ ac lentigines.
8. VB, SN, 17, 38, 1
[ς] Avic. canon, 2, 2, 152*
C. [ς] Ulcera quoque desiccat et confert scabiei. Item prohibet lacrimas et resolvit cum sale ungulam. Fit quoque ex eo collyrium et fricatur cum eo scabies palpebrarum.
9. VB, SN, 17, 38, 1
[σ] Avic. canon, 2, 2, 152*
[τ] VB, SN, 17, 38, 1
[υ] Avic. canon, 2, 2, 714*
D. [σ] Prohibet etiam quartanam. [τ] Cancer fluvialisy confert extenuatisz valdee’. [υ] Testa cancri marini subtilior est quam clibaniaa.
10. VB, SN, 17, 38, 1
[φ] Avic. canon, 2, 2, 714*
[χ] Avic. canon, 2, 2, 151*
E. [φ] Exsiccativa est et abstergit pannum ac lentigines acab scabiem. [χ] Cancer fluvialis est difficilis digestionis ac plurimi nutrimenti ; et ipsum quidem rectificat.
11. VB, SN, 17, 38, 1
[ψ] Avic. canon, 2, 2, 151
F.f’[ψ] Decoctioque cum melle extrahit spinas et acutas res infixas carni*.
12. VB, SN, 17, 39, 2
[ω] Isaac IsraeliLiber dietarum particularium*
G. Isaac libro tertiog’. [ω] Cancros et omnes pisces conchas habentes testatur Galenus esse solubiles propter salsitatem eorum et acumen ; proinde stomacho nociva sunt, maxime nervositati suaeac.