Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LXXIa

Porcus marinus

Porcus marinus (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 80, 1
[α] Isid. orig. 12, 6, 12*
Isidorus. [α] Porcus marinus est qui vocatur suillus, quia, dum escam quaerit, more suis terram sub aquis fodit. Circa guttur enim habet oris orificiuma’ et, nisi rostrum arenis immergat, pastum non colligit.
2. VB, SN, 17, 80, 2
[β] TC, nat. 7, 64
Ex Libro de naturisb rerumb’. [β] Porcus maris est piscis esibilis, porci terrestrisc ex magna parte similis. Nam et caput habet simillimumd et membra in corpore costasque simili modo dispositas. Tota fere caro ejus in pinguedinem transit. Lingua ejus absoluta est ut porci, sed voce differunt. In ejuse dorso quaedam spinae sunt venenum efficacissimum habentes et punctionibus suis valde cruciantes, sed fel eorum puncturis remedio est.
3. VB, SN, 17, 80, 3
[γ] Plin. nat. 32, 56*
Plinius libro XXXII. [γ] Inter venena piscium sunt porci marini spinae in dorso, cruciatu magno laesorum. Remedio autem est limus ex reliquo corporis piscium eorum.