Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XCIIIa

Trebius et tructa

Trebius et tructa (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 97, 1
[α] TC, nat. 7, 83
Ex Libro de naturisc reruma’. [α] Trebius est piscis niger, pedalisd tantum ine longitudine, habens tamen quinque digitos in crassitudine. Hanc ei vim inesse Pliniusb’ recitat, ut pars ejus in sale servata aurum quod in altissimos puteos deciderit admota extrahat ac fluctuare faciat. Hic colorem candidum in hieme mutat et aestate nigrior fit. Solus inter omnes pisces ex alga nidificat et ova in nido parit. Trebiusc’ est in oceano qui duro naves perforat rostro.
2. VB, SN, 17, 97, 2
[β] VB, SN, 17, 97, 2
Actorf. [β] Tructag exterius quidem variah, sicut et peticai, sed interius rubea. Quae quidem, ut fertur, quamdiu minoris aetatis et corporis existit, in aquis tantum dulcibus nutritur, et tructa vocatur. Cum autem excreverit et descendensj usque ad confinia maris de salsedine illius biberit, salmo efficitur. Quod tamen verum esse nequaquam ab omnibus asseritur. Est autem uterque piscis deliciosus et sapidus.
3. VB, SN, 17, 97, 3
[γ] TC, nat. 7, 84
Ex Libro de naturis rerumd’. [γ] Tructa piscis est habitans in fluviis dulcibus qui magno impetu currunt de montibus. Squamas habet ut salmo carnesque simillimas sed multo esibiliores et hoc in aestate tantum a mense Julio usque ad Novembrem. Hieme vero carnes habet albas ut ceteri pisces minorisque saporis. Maculas habet in dorso croceask atque sanguineas.