Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LXXXIIIIa

Spinachia et squatina

Spinachia et squatina (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 94, 1
[α] TC ?
Ex Libro de naturis reruma’. [α] Spinachia corpore quidem est pusilla, sed utilissime undique spinis extantibus munitab, a morsu cujuslibet alterius piscis est tutissimac.
2. VB, SN, 17, 94, 2
[β] Isid. orig. 12, 6, 37*
Isidorus. [β] Squatinusdb’ dictuse eo quod squamis sit acutusf. Unde et ejus cute lignum politurc’.
3. VB, SN, 17, 94, 3
[γ] Plin. nat. 9, 78*
[δ] Plin. nat. 9, 161*
[ε] Plin. nat. 9, 162*
[ζ] Plin. nat. 9, 165*
Plinius libro undecimo. [γ] Squatina est exg piscium genere qui pro spina cartilaginem habent. Omniaque talia carnosiora sunt, et supina vescuntur. [δ] Diversa piscium genera non coeunt insimulh praeter squatinam et ranami. Ex quibus nascitur piscis parte priori ranaej similis. Et nomen ex utroque compositum apud Graecos trahitd’. [ε] Piscium quidam ter in anno pariunt, quidam bis, vere et autumno ; ex planis sola squatina bis, autumno occasuque Vergiliarume’. [ζ] Squatina vero intra se parit ova praemollia in alium locum uteri transferens ibique excludens. Simili modo et omnia quae appellavimus cartilaginea. Ita fit ut sola piscium et animal pariant et ova concipiant.
4. VB, SN, 17, 94, 4
[η] TC, nat. 7, 76
Ex Libro de naturis rerumf’. [η] Squatina piscis est in mari quinque cubitos habens longitudinis et caudam pedalem. Hic absconditus in limo pisces corripit subito. Cutem tam asperam habet ut ex ea lignum et ebora poliantur. Pilus ipsius cutis brevis et niger est. Hunc adeo durum natura creavit ut ferri vel chalybisk acumine vix incidil possit.