Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LXXXIa

Sepia

Sepia (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 89, 1
[α] Isid. orig. 12, 6, 46*
Isidorus. [α] Sepia dicitur quia sepibus interclusa facilius capitur. In coeundo obscenum genus : nam ore concipit, sicutb vipera. Hujus atramenti tanta vis est ut, lucernae additum, Aethiopes videri ablato priori luminec quidam tradunta’.
2. VB, SN, 17, 89, 3
[β] TC, nat. 7, 78
Ex Libro de naturis rerumb’. [β] Sepia concipit ore, sicut et vipera. Ova ejus dura sunt. Hae non natant in mari nisi par et par, masculus et femina. Omni tempore ovant, et in quadraginta noctibus ova sua complent. Femina cum ovat, mas eamd sequitur et super ova semen insufflat ut vivificentur.
3. VB, SN, 17, 89, 4
[γ] Arist. HA, 524 b 14-18 MS*
[δ] Arist. HA, 525 a 6-7 MS*
[ε] Arist. HA, 525 a 11-12 MS*
[ζ] Arist. GA, 758 a 21-23 MS*
Aristoteles. [γ] Sepia membrum habet sub ore positum quod dicitur mastim, in quo est sperma magnum, et quando accidit timor, ejicit illud in aquam et turbat eam. [δ] Habet etiam in interiori suo vasa duo plena ovis in albedine similia grandini. [ε] Corpora vero marium magis aspera sunt quam feminarum. [ζ] Pullus sepiae continuus est cum ovoe in anteriori corporis parte. Nec potest aliter esse : anterior enim pars et posterior in eodem loco conveniunt.

Operationes

4. VB, SN, 17, 90, 1
[η] Diosc. 597 GV*
A. Dioscoridesc’. [η] Sepia cum atramento suo cocta cacostomachafd’ est, ventrem mollit. Quod molle est ossis ejus collyriis, trachomaticisg necessarieh miscetur.
5. VB, SN, 17, 90, 1
[η] compil.
[θ] Diosc. 597 GV*
B. Itemi. [θ] Ossa tusa rubiginemj dentibus tollunt, maculas carnis integro colorik restituunt.
6. VB, SN, 17, 90, 1
[ι] Diosc. 597 GV*
C. [ι] Glaucomata hominum vel animalium in oculis sufflando maxime cum sale ad sanitatem perducunt.
7. VB, SN, 17, 90, 1
[κ] Diosc. 597 GV*
D. [κ] Osl ejus tritum et cum aqua bibitum toracis vitiis et asmaticis omnino prodest.
8. VB, SN, 17, 90, 2
[λ] Plin. nat. 32, 71*
E. Plinius libro XXXII. [λ] Oculorum tumorem ruboremque sepiae cortex cum lacte mulieris illitus sanat, et per se scabritiasm emendat.
9. VB, SN, 17, 90, 2
[μ] Plin. nat. 32, 72*
F. [μ] Cinis ejusdem corticis cicatrices oculorum sanat et albugines jumentorum emendat.
10. VB, SN, 17, 90, 2
[ν] Plin. nat. 32, 100*
[ξ] Plin. nat. 32, 125*
G. [ν] Sepiae in cibo solvunte’[ξ] earumque testae ex aqua salsamentorum inhaerentia corpori tela extrahunt.
11. VB, SN, 17, 90, 2
[ο] Plin. nat. 32, 85*
H. [ο] Medentur et lentigini ceterisque vitiis ex ossibus sepiarum ustis.
12. VB, SN, 17, 90, 2
[π] Plin. nat. 32, 85*
I. Idemn. [π] Cinis et carnes excrescentes tollit et humida ulcera.
13. VB, SN, 17, 90, 3
[ρ]  Circa instansDe osse sepie*
K. Platearius. [ρ] Os sepiae quod in ejus ventre invenitur ad albandos dentes valet, si pulvere ejus subtili in panno lineo posito fricentur.
14. VB, SN, 17, 90, 3
[ς]  Circa instansDe osse sepie*
L. [ς] Ad faciem quoque dealbandam pulvis ejus cum unguento citrino conficitur.