Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XXXVIIa

Ezox

Ezox (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 53, 2
[α] TC, nat. 7, 32
Ex Libro de naturis reruma’. [α] Ezoxb est piscis Danubii maximus, ita ut vix in biga trahi possit ab equis quattuor aut tribusc. Unum habet intestinum, ossa pauca et parva in corpore, cartilaginosa potius quam solida, sed in capite multa ferturd habere ossa. Carnes vero fertur habere dulcissimas gustub’ vel specie carnibus porci simillimas. Per omne corpus lenis est nec aliquid asperitatis in corpore vel in moribuse habet. Sed est mitissimus ac timorosus, quippe qui nec a minimo pisciculo se defendere potest, sed statim agitatur ad fugam. Huicf sturio libentissime jocandi gratia se affricat. Quem ezox statim ut sentit, adg latibula fugit quae sibi solet ad tutamen in litoribus effodere. Sed quandoque sturio importunus ejicit latitantem sequiturque fugientem, et quia magni sunt ambo nec etiam in validissimis aquis latere possunt, discurrendo et ante se aquas agitando, saepe simul a piscantibus capiuntur. Piscis iste captus vino fortissimo vel lacte potatur, quia vino inebriatus vivere potest pluribush diebus, et hoci ut ad remotas terras cibi gratia deferatur. Bibit autem vini sextaria quattuor antequam inebrietur.