Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XLIIII

Icinus marinusa’

Icinus marinus (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 58, 1
[α] Isid. orig. 12, 6, 57*
Isidorus. [α] Icinusa ab icino terrestri nomen traxit, quem vulgus ericium vocat. Cujus testula dicitur spinis aculeata in modum castanearumb quando adhuc opertae de arboribus cadunt. Caro ejus mollis et minio similis.
2. VB, SN, 17, 58, 2
[β] VB, SN, 17, 58, 2
[β] compil.
[γ] VB, SN, 17, 58, 2
Actor. [β] Icinus ipse est echinus, de quo dictum est supra inc tractatu De animalibus, capitulo LXXIb’. [γ] Idem etiam videtur esse ethenaysd, licet Isidorus de his agat separatim tamquam de duobus. Idem etiam dicitur ericius vele iricius.

Operationes

3. VB, SN, 17, 58, 3
[δ] TC, nat. 7, 33
A. Ex Libro de naturis rerumc’. [δ] Ericius est piscis marinus, habens caput et os inferius, ut ait Aristoteles, et exitum superfluitatum superius. Quod est contra morem animalium ceterorum.
4. VB, SN, 17, 58, 3
[ε] TC, nat. 7, 33
B. [ε] Utitur autem spinis loco pedum. Ejus anteriora separata sunt, et inferiora continua. Horrori est ceteris piscibus, quia spinis hispidus ; unde non de facili sit ulli piscium praeda.
5. VB, SN, 17, 58, 3
[ζ] TC, nat. 7, 33
C. [ζ] Carnes ejus vehementer rubeae sunt, coloref minio similes, ut dicit Plinius.